actu haud procliue eſt, militum, & populorum votis ſatisfacere. Hi enim quietam, & otioſam vitã traducere cupiunt, ob idq principes, qui modeſti ſint, complectuntur: milites verò eorum ſtudioſi ſunt, qui bellicoſo animo, inſolenti, crudeli, & rapace ſunt inſignes. Quæ omnia in populos cupiebãt ab imperatoribus exerceri, quo ſibi duplicatis ſtipendijs, auaritiam, & ſæuitiam ſuam explere poſſent. Hinc factum eſt, vt qui talem de ſe natura, vel arte partã opinionem imperatores, non afferrent, qua vtrunqꝫ hominum genus fræno compeſcerent, ij ruina oppreſsi interibant. Atqui eorum maxima pars (illi pręſertim, qui tanquam noui principatum inibant) perſpectis vtriuſque gentis diuerſis ingeniorum naturis, eò animum inclinarũt, quo militibus gratificarentur, iniurias populi contemnerent. Quod quidem conſilium neceſſarium erat. Nam cum principes vitare non poſſent, quin in aliquorum odium incurrerent, illud in primis contendendum erat, ne multitudinem ſibi inſenſam facerent: id autem ſi obtineri non poſſent, in id omnium
Pagina:Nicolaus Machiavellus De Principe.pdf/147
Appearance