maximè incumberent, vt eius multitudinis offenſionem declinarent, quæ eſſet potentiorum.
Hac de cauſa imperatores, qui ob principatus nouitatem ſtudijs & fauore extra ordinem opus habebant, militibus libentius, quàm populis ſeve adiungebant.Id tamen vel damnum, vel commodum illis afferebat, vt princeps ipſe dignitatem ſuam & authoritatem retinendi peritus erat. Ab his cauſis profetum eſt, vt Marcus, Pertinax, Alexander viri modeſtioris vitæ, & iuvtitiæ cultores, crudelitatis hoſtes, humanitate, & comitate præditi triſteis exitus ſunt conſequuti, præter vnum Marcum, qui quidem longè honoratior vixit, & idẽ obijt. Imperij enim ſucceſsio hæreditario iure ei cum obtigiſſet, non erat cur aut militibus, aut populis acceptum ferret. Tanto pręterea virtutum comitatu, quæ illum venerandum, & auguſtum effecerant, ſeptus cum eſſet, ſemper quoad vixit vtrũqꝫ ordinem, ab omni odio, & ſui contemptu liber, intra officij fines continuit. At Pertinax, repugnante exercitu fuerat ad imperium euectus: