lato, colonijs item non deductis, eò nõ demigrarat ad habitandũ. Qui errores poterant eo ſuperſtite nõ lędere, niſi & ſextũ peccaſſet peccatum, à Venetis imperium auferendo. Nam ſi pontificios non promouiſſet, nec Hiſpanos in Italiam inuexiſſet , eos deprimere neceſſe fuiſſet. Verùm ſuſceptis, quæ primũ intenderat, conſilijs, nõ erat cur ipſe in eorum ruinam conueniret: Nam quum illi potentes eſſent, facilè reliquos omnes à Ciſalpina Galliæ expeditione a uertiſſent: tum quòd Venetorum ad id habuiſſent (nullo ibi quæſito ab illis imperio) aſſenſum: tum quod reliqui omnes à Gallis eam prouinciam non ademiſſent, illis tradituri. Vt autem vterqꝫ in eos impetum facerent, non ſatis habuiſſent animi. Rationibus autem prænarratis reſponderem, ſi quis regem diceret, Flaminiam Alexandro, Hiſpanus verò regnum Neapolitanum vetandi belli occaſione ceſsiſſe. Non eſt nimirũ quòd quis, quid confusè factũ permittat euenire, quo bellum refugiat: non enim vitatur, ſed tuo magno malo differtur. Si qui eſſent præterea qui afferrent,
Pagina:Nicolaus Machiavellus De Principe.pdf/41
Appearance