& totius olim Hispaniæ communem (sic fertur) & antiquissimam priusquam eam provinciam Romanorum arma sermoque penetrassent. Gens enim agresti rudique ingenio, quae plantarum instar translata, tamen terrae bonitate mitigatur & montanis inaccessa locis, externi imperii iugum, vel admisit penitus numquam, vel excussit quam primum, atque cum antiqua libertate veterem gentis atque communem Provinciae sermonem conservatum fuisse fide non caret.
HANC tamen sententiam evertere conatus est, Morales lib. 9. cap. 3. collectis ex Plinio & aliis, quibusdam vocabulis Hispanicis, ut putat, quae in hodiernâ Vasconum linguâ, desiderari ait. Sed etsi concederemus Morali omnia illa vocabula pura puta Hispanica existere, an hoc tanti esset, ut ideò plures in eâ provinciâ linguas toto genere discrepantes admittere nos cogeret? An non etiam in aliis linguis hoc usuvenit, ut longâ temporis intercapedine mutentur voces aliquae atque loquendi modi? De Latina equidem testantur Polybii, Varronis, Quintiliani & A. Gellii verba quae sequuntur. Polybius lib. 4. Histor. Primùm igitur foedus inter utrumque populum initum est, statim post ejectum urbe Regium nomen L. Iunio Bruto & M. Valerio Consulibus, sub quibus etiam Iovi Capitolino templum dicatum duodetriginta annis ante primam Xerxis in Graeciam transfretationem quod quanto diligentius fieri potuit interpretati sumus, tanta enim facta est mutatio Romanae linguae ab ea tempestate in hodiernum diem, ut etiam qui antiquitatis peritissimi sunt, pleraque nonnisi difficulter intelligant. Varro lib. 4. de lingua Lat. Quae ideò sunt obscura, quod neque omnis impositio verborum extat, quod vetustas quaedam delevit, nec quae extat sine mendo omnis imposita, nec quae rectè impofita cuncta manet, multa enim verba literis commutatis sunt interpolata, neque omnis origo est nostrae linguae è