ut ĭstanc rem video, istius obsaturabere.
870sed ut uti istaec sunt, cautim et paulatim dabis
si sapies. ME. faciam. CH. abi intro: vidĕ quid postulet.
ego domi ero siquid me voles. ME. sane volo;
nam te scientem faciam quidquid egero.
Actvs V
i Menedemvs Chremes
ME. Ego me non tam astutum neque ita perspicacem esse id scio;
875sed hic adiutor meus et monitor et praemonstrator Chremes
hoc mihi praestat: in me quidvis harum rerum convenit
quae sunt dicta in stulto, caudex stipes asinu’ plumbeus;
in ĭllum nil potest: exsuperat ei(u)s stultitia haec omnia.
CH. ohe iam desine deŏs, uxor, gratulando obtundere
880tu͡am esse inventam gnatam, nisi ĭllos ex tuo ĭngenio iudicas
ut nil credas intellegere nisi idem dictumst centiens.
sed ĭnterim quid ĭllic iamdudum gnatu’ cessat cum Syro?
ME. quos ais homines, Chreme, cessare? CH. ehĕm, Menedeme, advenis?
dic mihi, Cliniae quae dixi nuntiastin? ME. omnia.
885CH. quid ait? ME. gaudere adeo coepit quasi qui cupiunt nuptias.
CH. hahahae. ME. quid risisti? CH. servi venere in mentem Syri