Jump to content

Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/123

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
V. iii
HEAVTON TIMORVMENOS

CH. non postulo iam: loquere: nihilo minus ego hoc faciam tamen.

SO. facies? CH. verum. SO. non vides quantum mali ex e͡a re excites?
subditum se suspicatur. CH.“subditum” a͡in tu? SO. sic erit,
 1015mi vir. CH. confitere? SO. au te obsecro, istuc inimicis siet.
egŏn confitear me͡um non esse filium, qui sit meus?

CH. quid? metui’ ne non, quom velis, convincas esse illum tuom?
SO. quod filia est inventa? CH. non: sed, quo mage credundum siet,
 id quod consimilest moribus

 1020convinces facile ex te natum; nam tui similest probe;
nam illi nil vitist relictum quin siet itidem tibi;
tum praeterea talem nisi tu nulla pareret filium.
sed ĭpse egreditur, quam severu’! rem, quom videas, censeas.

 iv Clitipho Sostrata Chremes

CL. Si umquam ullum fu͡it tempu’, mater, quom ego voluptati tibi
 1025fuerim, dictu’ filiu’ tuo’ vostra volŭntate, obsecro
ei(u)s ut memineris atque inopi’ nunc te miserescat mei,