Jump to content

Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/234

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
V. vi
PHORMIO

e͡umque nunc esse intu’ cŭm ĭllis. hoc ubi ego audivi, ad fores
suspenso gradu placide ire perrexi accessi astiti,
animam compressi, aurem admovi: ita animum coepi attendere,
hoc modo sermonem captans. PH. eu Geta! GE. hic pulcherrimum
 870facinus audivi: itaque paene hercle exclamavi gaudio.
AN. quod? GE. quodnam arbitrare? AN. nescio. GE. atqui mirificissimum:
patruo’ tuos est pater inventu’ Phanio uxori tuae. AN. hem
quid ais? GE. cum ei(u)s consuevit olim matre in Lemno clanculum.
PH. somnium! utine haec ignoraret suŏm patrem? GE. aliquid credito,
 875Phormio, esse causae. sed censen me potuisse omnia
intellegere extra ostium intu’ quae inter sese ipsi egerint?
AN. atque ego quoque inaudivi illam fabulam. GE. immo etiam dabo
quo mage credas: patruos interea inde huc egreditur foras:
haud multo post cum patre idem recipit se intro denuo:
 880ait uterque tibi potestatem eius adhibendae dari.
denique ego sum missu’ te ut requirerem atque adducerem. AN. em
quin ergo rape me: quid cessas? GE. fecerō. AN. heus Phormio,