Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/235

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
V. vi
P. TERENTI AFRI

valĕ. PH. vale, Antipho. bene, ita me dĭ ament, factum: gaudeo.

 viiPhormio

Tantam fortunam de inproviso esse his datam!
 885summa eludendi occasiost mihi nunc senes
et Phaedriae curam adimere argentariam,
ne quoiquam su͡orum aequalium supplex siet.
năm ĭdem hoc argentum, ita ut datumst, ingratiis
e͡i datum erit: hoc qui cogam re ipsa repperi.
 890nunc gestu’ mihi voltusque est capiundus novos.
sed hinc concedam in angiportum hoc proxumum,
inde hisce ostendam me, ubi erunt egressi foras.
quo me adsimularam ire ad mercatum, non eo.

 viiiDemipho Chremes Phormio

DE. Dis magnas merito gratias habeo atque ago
 895quando evenere haec nobis, frater, prospere.
quantum potest nunc conveniundust Phormio,
priu’ quam dilapidat nostras triginta minas
ut auferamu’. PH. Demiphonem si domist
visam ut quod . . DE. at nos ad te ibamu’, Phormio.
 900PH. de e͡adem hac fortasse causa? DE. ita hercle. PH. credidi:
quid ad me ibati’? DE. ridiculum. PH. verĕbamini
ne non id facerem quod recepissem semel?
heus quanta quanta haec mea paupertas est, tamen