Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/236

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
V. viii
PHORMIO

adhuc curavi unum hoc quidem, ut mi esset fides.
 905CH. estne ita ut‹i› dixi liberalis? DE. oppido.
PH. idque ad vos venio nuntiatum, Demipho,
paratum me esse: ubi voltis, uxorem date.
nam omnis posthabui mihi res, ita uti par fuit,
postquam id tanto opere vos velle animum advorteram.
 910DE. at hic dehŏrtatus est me nĕ ĭllam tibi darem:
“nam quĭ erit rumor populi” inquit “si id feceris?
olim quom honeste potuit, tum non est data:
e͡am nunc extrudi turpest.” ferme eadem omnia
quae tute dudum coram me incusaveras.
 915PH. satis superbe inluditis me. DE. qui? PH. rogas?
quia ne alteram quidem illam potero ducere;
nam quo redibo ore ad eam quam contempserim?
CH.(“tum autem Antiphonem video ab sese amittere
invitum eam” inque.) DE. tum autem video filium
 920invitum sane mulierem ab se amittere.
sed transi sodes ad forum atque illud mihi
argentum rursum iubĕ rescribi, Phormio.
PH. quodne ego discripsi porro illis quibu’ debui?
DE. quid igitur fiet? PH. si vis mi uxorem dare
 925quam despondisti, ducam; sin est ut velis
manere illam apŭd te, dos hic maneat, Demipho.
nam non est aequom me propter vos decipi,
quom ego vostri honori’ causa repudium alterae
remiserim, quae doti’ tantundem dabat.
 930DE. in’ hinc malam rem cŭm ĭstac magnificentia,