Jump to content

Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/253

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
I. ii
P. TERENTI AFRI

dixere causam tum nescioquam. iterum iubet:
nemo remisit. postquam accersunt saepius,
aegram esse simulant mulierem. nostra ilico
it visere ad eam: admisit nemo. hoc ubi senex
 190rescivit, heri ea causa rure huc advenit,
patrem continuo convenit Philumenae.
quid egerint inter se nondum etiam scio;
nisi sane curaest quorsum eventurum hoc siet.
habes omnem rem: pergam quo coepi hoc iter.
 195PH. et quidem ego; nam constitui cum quodam hospite
me esse illum conventuram. PA. di vortant bene
quod agas! PH. vale. PA. et tu bene vale, Philotium.

Actvs II

 iLaches Sostrata

LA. Pro deum ătque hominum fidem, quod hŏc genus est, quaĕ haĕc est coniuratio!
utin omnes mulieres eadem aeque studeant nolintque omnia
 200neque declinatam quicquam ab aliarum ingenio ullam reperias!
 itaque adeo uno animo omnes socrŭs oderunt nurus.
virĭs esse advorsas aeque studiumst, simili’ pertinaciast,
in eodemque omnes mihi videntur ludo doctae ad malitiam; et
e͡i ludo, si ullus est, magistram hanc esse sati’ certo scio.
 205 SO. me miseram, quae nunc quăm ŏb rem accuser nescio. LA. hem