Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/254

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
II. i
HECYRA

 tu nescis? SO. non, ita me di bene ament, mi Lache,
itaque una inter nos agere aetatem liceat. LA. di mala prohibeant.
SO. meque abs te inmerito esse accusatam post modo rescisces. LA. scio,
te inmerito? an quicquam pro istis factis dignum te dici potest?
 210quae mĕ ĕt tĕ ĕt familiam dedecoras, filio luctum paras;
tum autem ex amicis inimici ut sint nobis adfines facis,
qui illum decrerunt dignum su͡os quoi liberos committerent.
tu sola exorere quae perturbes haec tua inpudentia.
SO. egŏn? LA. tŭ ĭnquam, mulier, quae me omnino lapidem, non hominem putas.
 215an, quia ruri esse crebro soleo, nescire arbitramini
 quo quisque pacto hic vitam vostrarum exigat?
multo melius hic quae fiunt quam illi[c] ubi sum adsidue scio.
ideo quia, ŭt vos mihi domi eriti’, proinde ego ero fama foris.
iampridem equidem audivi cepisse odium tu͡i Philumenam,
 220minimeque adeo [est] mirum, et nĭ ĭd fecisset mage mirum foret;
sed non credidi adeo ut etiam totam hanc odisset domum:
quod si scissem illa hic maneret potiu’, tŭ hĭnc isses foras.
at vidĕ quam inmerito aegritudo haec oritur mi abs te, Sostrata:
rus habitatum abii concedens vobis et re͡i serviens,
 225sumptus vostros otiumque ut nostra res posset pati,