Jump to content

Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/255

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
II. i
P. TERENTI AFRI

me͡o labori haud parcens praeter aequom atque aetatem meam.
non te pro his curasse rebu’ nequid aegre esset mihi!
SO. non mea opera neque pol culpa evenit. LA. immo maxume:
sola hic fu͡isti: in tĕ ŏmnis haeret culpa sola, Sostrata.
 230quae hic erant curares, quom ego vos curis solvi ceteris.
cum puella anum suscepisse inimicitias non pudet?
illi(u)s dices culpa factum? SO. haud equidem dico, mi Lache.
LA. gaudeo, ita me dĭ ament, gnati causa; nam de te quidem
sati’ scio peccando detrimenti nil fieri potest.
 235SO. qui scis an ea causa, mi vir, me odisse adsimulaverit
ut cum matre plus una esset? LA. quid ais? non signi hoc sat est,
quod herĭ nemo voluit visentem ad eam te intro admittere?
SO. enĭm lassam oppido tum esse a͡ibant: eo ad eam non admissa sum.
LA. tu͡os esse ego ĭlli mores morbum mage quam ullam aliam rem arbitror,
 240et merito adeo; nam vostrarum nullast quin gnatum velit
ducere uxorem; et quae vobis placitast condicio datur:
ubi duxere inpulsu vostro, vostro inpulsu e͡asdem exigunt.

 iiPhidippvs Laches Sostrata

PH. Etsi scio ego, Philumenā, me͡um ius esse ut te cogam
quae ego imperem facere, ego tamen patrio animo victu’ faciam