Jump to content

Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/256

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
II. ii
HECYRA

 245ut tibi concedam neque tuae lubidini advorsabor.
LA. atque eccum Phidippum optume video: hinc iam scibo hoc quid sit.
Phidippe, etsi ego me͡is me omnibus scio ĕsse adprime obsequentem,
sed non adeo ut mea facilitas corrumpat illorum animos:
quod tu si idem faceres, magis in rĕm ĕt vostram et nostram id esset.
 250nunc video in illarum potestate esse te. PH. heia vero.
LA. adii te heri de filia: ut veni, itidem incertum amisti.
haud ita decet, si perpetuam hanc vis esse adfinitatem,
celare te iras. siquid est peccatum a nobis profer:
aut ea refellendo aut purgando vobis corrigemus
 255te iudice ipso. sin east causa retinendi apud vos
quia aegrast, te mihi ĭniuriam facere arbitror, Phidippe,
si metui’ satis ut meaĕ domi curetur diligenter.
at ita me dĭ ament, haud tibi hoc concedo—[etsi] illi pater es—
ut tŭ ĭllam salvam mage velis quam ego: id adeo gnati causa,
 260quem ego intellexi illam haud minus quam se ipsum magni facere.
neque adeo clam me est quăm ĕsse eum graviter laturum credam,
hoc si rescierit: e͡o domum studeo haec priu’ quam ille redeat.
PH. Laches, et diligentiam vostram et benignitatem