sin aliost animo, renumeret dotem huc, eat.
LA. ecce autem tu quoque prōterve iracundus es!
PH. percontumax redisti huc nobis, Pamphile!
505LA. decedet iam ira haec, etsi merito iratus est.
PH. quia paullum vobis accessit pecuniae,
sublati animi sunt. LA. etiam mecum litigas?
PH. deliberet renuntietque hodie mihi
velitne an non, ut alii, si huic non est, siet.
510LA. Phidippe, adĕs, audi paucis.—abiit. quid mea?
postremo inter se transigant ipsi ut lubet,
quando nec gnatu’ neque hĭc mi quicquam obtemperant,
quae dico parvi pendunt. porto hoc iurgium
ad ŭxorem quoi(u)s haec fiunt consilio omnia,
515atque in eam hoc omne quod mihi aegrest evomam.
Actvs IV
iMyrrina Phidippvs
MY. Perii, quid agam? quo me vortam? quid viro me͡o respondebo
misera? nam audivisse vocem pueri visust vagientis;
ita corripuit derepente tacitu’ sese ad filiam.
quod si rescierit peperisse eam, id qua causa clam me habuisse
520 dicam non edepol scio.
sed ostium concrepuit. credo ipsum exire ad me: nulla sum.
PH. uxor ubi me ad filiam ire sensit, se duxit foras: