atque eccam: video. quid ais, Myrrina? heus tibi dico. MY. mihine, vir?
PH. vir ego tuo’ sim? tu virum me aut hominem deputas adeo esse?
525nam si utrumvis horum, mulier, umquam tibi visus forem,
non sic ludibrio tu͡is factis habitus essem. MY. quibus? PH. at rogitas?
peperit filia: hem taces? ex qui? MY. istuc patrĕm rogare est aequom.
perii! ex quo censes nisi ĕx illo quoi datast nuptum obsecro?
PH. credo: neque adeo arbitrari patris est aliter. sed demiror
530quid sit quam ob rem hunc tanto opere omnis nos celare volueris
partum, praesertim quom et recte et tempore suŏ pepererit.
adeon pervicaci esse animo ut puerum praĕŏptares perire,
ex quo firmiorem inter nos fore amicitiam posthac scires,
potiu’ quam advorsum animi tu͡i lubidinem esset cum illo nupta!
535ego etiam illorum esse hanc culpam credidi, quae test penes.
MY. misera sum. PH. utinam sciam ita esse istuc! sed nunc mi in mentem venit
de hac re quod locuta es olim, quom illum generum cepimus:
nam negabas nuptam posse filiam tu͡am te pati
cŭm eo qui meretricem amaret, qui pernoctaret foris.
540MY.(quamvis causam hunc suspicari quam ipsam veram mavolo.)
Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/270
Appearance
Haec pagina nondum emendata est
IV. i
HECYRA