Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/271

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
IV. i
P. TERENTI AFRI

PH. multo priu’ scivi quam tŭ ĭllum habere amicam, Myrrina;
verum id vitium numquam decrevi esse ego adulescentiae;
năm id [omnibus] innatumst. at pol iam aderit se quoque etiam quom oderit.

sed ut olim te ostendisti, eadem esse nil cessavisti usque adhuc
 545ut filiam ab eo abduceres neu quod ego egissem esset ratum.
id nunc res indicium haec facit quo pacto factum volueris.

MY. adeon me esse pervicacem censes, quoi mater siem,
ut eo essem animo, si ex usu esset nostro hoc matrimonium?
PH. tun prospicere aut iudicare nostram in rem quod sit potes?
 550audisti ex aliquo fortasse qui vidisse e͡um diceret
exeuntem aut intro euntem ad amicam. quid tum postea?
si modeste ac raro haec fecit, nonne ea dissimulare nos
magis humanumst quam dare operam id scire qui nos oderit?
nam si is posset ab ea sese derepente avellere
 555quicum tot consuesset annos, non eum hominem ducerem
nec virum sati’ firmum gnatae. MY. mitte adulescentem obsecro