Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/277

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
IV. iv
P. TERENTI AFRI

 655PA. pater, si ex mĕ ĭlla liberos vellet sibi
aut sese mecum nuptam, sati’ certo scio,
non clam me haberet quae celasse intellego.
nunc quŏm ĕius alienum esse animum a me sentiam
(nec conventurum inter nos posthac arbitror),
 660quăm ŏb rem redducam? LA. mater quod suasit sua
adulescens mulier fecit. mirandum[ne] id siet?
censen te posse reperire ullam mulierem
quae careat culpa? an quia non delincunt viri?
PH. vosmet videte iam, Lache et tu Pamphile,
 665remissan opu’ sit vobis redductan domum.
uxor quid faciat in manu non est mea:
neutra in re vobis difficultas a me erit.
sed quid faciemu’ puero? LA. ridicule rogas:
quidquid futurumst, huic suŏm reddas scilicet
 670ut alamu’ nostrum. PA. quem ipse neglexit pater,
ego alam? LA. quid dixti? eho ăn non alemu’, Pamphile?
prodemu’ quaeso potiu’? quaĕ haĕc amentiast?
enĭmvero prorsu’ iam tacere non queo;
nam cogis ea quae nolo ut praesente hoc loquar.
 675ignarum censes tu͡arum lacrumarum esse me
aut quid sit id quod sollicitare ad hunc modum?
primum hanc ubi dixti causam, te propter tuam
matrem non posse habere hanc uxorem domi,
pollicitast ea se concessuram ex aedibus.