Jump to content

Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/294

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
I. i
ADELPHOE

hoc pater ac dominus interest. hoc qui nequit
fateatur nescire imperare liberis.
sed estne hic ipsu’ de quo agebam? et certe is est.
nescioquid tristem video: credo, iam ut solet
 80iurgabit. salvom te advenire, Demea,
gaudemus.

 iiDemea Micio

 DE. Ehem ŏpportune: tĕ ĭpsum quaerito.
MI. quid tristis es? DE. rogas me ubi nobis Aeschinus
siet? quid tristis ego sum? MI. dixin hoc fore?
quid fecit? DE. quid ĭlle fecerit? quem neque pudet
 85quicquam neque metuit quemquam neque legem putat
tenere se ullam. năm ĭlla quae ante(h)ac facta sunt
omitto: modo quid dissignavit? MI. quidnam id est?
DE. fores effregit atque in aedis inruit
alienas; ipsum dominum atque omnem familiam
 90mulcavit usque ad mortem; eripuit mulierem
quăm amabat: clamant omnes indignissume
factum esse. hoc advenienti quot mihi, Micio,
dixere! in orest omni populo. denique,
si conferendum exemplumst, non fratrem videt
 95re͡i dare operam, ruri esse parcum ac sobrium?
nullum huiu’ simile factum. haec quom illi, Micio,
dico, tibi dico: tŭ ĭllum corrumpi sinis.
MI. homine imperito numquam quicquam iniustiust,
qui nisi quod ipse fecit nil rectum putat.
 100DE. quorsum istuc? MI. quia tu, Demea, haec male iudicas.