Pagina:Patrologia Graeca 001.djvu/7

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

omnia ficta Christiani nominis specie audacius venditabat.

Qui autem fuerint Simonis errores ab antiquissimis Patribus disces. Prímum him ex Theodoreti post lrenæum testimonio[1]:Docuit semetipsum esse, qui inter Judeos quidem, quasi Filius apparuerit; in Samaria autem, quasi Pater descenderit, et in reliquis vero gentibus, quasi Spiultus sanctus, adventerit. Neque his repugna in nova editione emendata Augustini narratio[2].

Secundo iidem Patres, nec non Philastrius, tradunt Simonem sibi copulasse Helenam seu Silenem: Quæ initio quidem, verba sunt Eusebii. [3], apud Tyrum wrbem Phoenices publice in lupamari prostiterat, ldem Simon, teste Irenæo, dicebat: Hanc esse primam mentis ejus conceptionem, matrem omnium, per quam initio concep& angelos facere et archangelos..... a quibus el mundum factum esse diæit. Addit Epiphanius: Se summam esse Dei vim, scortum vero suum Spiritum esse sanctum affirmare ausus est; atque eam ipsam esse propter quam, ut loquitur Ireneus, Trojanum contractum est bellum. Hinc ridiculas anilesque fabulas commentus, asseverabat eos: Qui in eum el in Helenam spem habebant... secundum ipsius gratiam. salvari el non secundum operas justas. Quod certe sectatoribus suis sic ille tandem persuaserat, ut imaginem ejuc ad figuram Jovis, Helen: e vero ad figuram Minerve promi venerarentur, easdem sulfimentis, sacrificiis ac libationibus colere non verentes.

Simon preterea, auctore Fpiphanio: Nomina quedam principatuum el potestatum commentus est catlestesque globos varios.... nostrum porro hoc sæculum ab nequitie principatibus et potestatibus cum. defectu conditum. Se vero, ut subnectit lrenæeus, cum hominibus concersalum awbat, cum non esset homo; et passum, cum non esset passus.

Docebat insuper: Legem Moysis non a Deo, utimur Epiphanii verbis, sed a sinistra quadam üuelligentia profectam; sti neque prophetas a bono Deo, sed ab alia atque alia intelligentia comparatos fuisse... denique quisquis Veteri Testamento fidem adhibet, incurrere morlem asseverat. Resurrectionem vero mortuorum, uti refertur apud Augustinum, pernegabat, sinebatque indifferenter uti feminis. His alias ipse, et discipuli ejus adjüngebant obscenitates, turpitudinesque æterno damnandas sileniio. lllas tamen Eusebius[4] his paucis, nec inhonestis, verbis comprehendit: Nihil tam impurum aul esse aut excogitari potest, quod. flagitiosissima illorum, Simonis discipulorum, secta longo intervallo non superet, dum miseris. atque omni scelere €ooperiis mulieribus illudunt.

Origeni[5] si credideris, Simon: Quo plures sibi pararet discipulos, sustulit de sua doctrina mortis pericutum, quod. Garisttam docebantur contemnere, dicens inlifferehtem rem esse idololatriam, Imo nee ulla persecutio contra Simonianos unquam exorta est. Tertullianus[6] denique testatum facit Simonis sectatores quemdam angelis cultum, superstitione et idololatria infectum exhibuisse: Simoniane amtem magie disciplina, inquit, angelis serviems, utique et ipsa. inter idololatrias deputabatur, et a. Petro apostolo in ipso Simone damnabetur. lllud tamen Tertulliano, si hæc vera, uti refertur, fuerit ejus mens et sententia, adversari videtur, quod Simon ipse jactitabat se angelos creasse: seque e calo delapsum: Ut angelos, cum male. moderarentur mundum, corriperet. Sed nulli mirum esse debet, 8i homines a veritatis via perquam longissime aberrantes, secum ipsi aliquando pugnent, el inepte contra se dicant. Et re quidem vera Epiphanius Simonem ideo castigat, quod de angelis quædam secum pugnantia tradiderit: Quemadmodum vero nugarum suarum oblitus imposior, velut eorum qua antea tradiderat, ignarus, se ipsum refellit. Nam cum diæisset angelos a. se. per. intelligentiam iuam procreatos esse, subjecit postea, ut. eosdem illos latere. descendendo posset, figuram in unoquoque celo mutasse. lgitur latebat ideo, quod eos metueret. Atqui quid eos, quos ipse condiderat, angelós imjostor ille metuebat?

Simon errores suos publicavit primum Samiarl ac in Judæa, deinde aliis in locis, oppidis et civitalibus, ac tandem Romæ; qua in urbe animos hominum ita sibi devinxii, ut ipsi tanquam supremo Deo summi adorationis honores fuerint decreti, et Claudio imperante, statua eidem erecta in inaula Tiberina inter duos pontes, cum hac inscripiione: Simoni Deo Sancto. Narrant tamen recentiores quidam scriptores[7] pontificatu Gregorii decimi tertii inventam hujusce statue basim lapideeam, cui hæc inscriptio incisa erat: Semoni Sanco Deo Fidio sacrum, id est ut ipsi aiunt: Herculi, non Simoni. Inde autem concludunt Justinum, primigenium erroris illius fontem, ob Latinæ linguæ imperitiam a Simonianis deceptum, tradidisse hanc fuisse Simonis Magi statuam. Sed scriptoribus illis omnino probandur erat basim illam, qu: e liis temporibus ultimis inventa est, eamdem ipsam fuisse, ipsique superpositam statuain illam, de qua Justinus aliique Patres antiquissimi mentionem olim fecerunt.

Utut sit, primus ille heresiarcharurmi parens Simon Magus, a primo apostolorum principe, Simone Petro, perculsus, victus prostratusque est: Is Judea, inquit Eusebius[8], a Petro apostolo convictus esl, omniaque ejus maleficia patefacta, longissime trans mare fugam arripuit. Hunc autem Romam fugientem apostolus insecutus, ibidem illum

  1. Loc. cit.
  2. Lib. de hægr. cap. 1.
  3. Lib. ii Hist. cap. 13.
  4. Lib. ii Hist. cap. 15.
  5. Lib. vi cont. Cels.
  6. Lib. de præscript. cap. 33.
  7. Justin. Apol. 4, n. 26, et Euseb. lib. ii Hist. cap. 13.
  8. Lib. ii Hist. cap. 14.