0335A tus, ut novae frugis auctor, quia inventor et ostensor. Quamobrem si ab initio et instructa et certis exercendorum officiorum suorum rationibus dispensata universitas constitit, vacat ex hac parte caussa allegendae humanitatis in divinitatem, quia quas illis stationes et potestates distribuistis, tam fuerunt ab initio, quam et fuissent, etiamsi deos istos non creassetis. Sed convertimini ad caussam aliam, respondentes collationem divinitatis meritorum remunerandorum fuisse rationem. Et hinc concedetis, opinor, illum Deum deificum justitia praecellere, qui nec temere, nec indigne nec prodige tantum praemium dispensarit. Volo igitur merita recensere, an ejusmodi sint, ut illos in coelum extulerint, et non potius in imum tartarum demerserint, quem carcerem poenarum 0335B infernarum cum multis affirmatis. Illuc enim abstrudi solent impii quique in parentes, et in sorores incesti, et maritarum adulteri, et virginum raptores et puerorum contaminatores, et qui saeviunt, 0336A et qui occidunt, et qui furantur, et qui decipiunt, et quicumque similes sunt alicujus dei vestri, quem neminem integrum a crimine aut vitio probare poteritis, nisi hominem negaveritis. Atquin ut illos homines fuisse non potestis negare, etiam istae notae accedunt, quae nec deos postea factos credi permittunt. Si enim talibus vos puniendis praesidetis, si commercium, colloquium, convictum malorum et turpium probi quique respuitis, horum autem pares Deus ille majestatis suae consortio ascivit, quid ergo damnatis, quorum collegas adoratis? Suggillatio est in coelo vestra justitia. Deos facite criminosissimos quosque, ut placeatis diis vestris. Illorum est honor consecratio coaequalium. Sed ut omittam hujus indignitatis retractatum probi et integri 0336C et boni fuerint. Quot tamen potiores viros apud inferos reliquistis? aliquem de sapientia Socratem, de justitia Aristidem, de militia Themi-
Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/184
Appearance