Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/241

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
449
450
APOLOGETICUS.

0449A mentiri nescio, vel quia illum deridere non audeo, vel quia nec ipse se deum volet dici. Si homo sit, interest hominis deo cedere; satis habeat appellari imperator. Grande et hoc nomen est, quod a deo traditur. Negat illum imperatorem, qui deum dicit. Nisi homo sit, non est imperator. Hominem se esse etiam triumphans in illo sublimissimo curru admonetur. Suggeritur enim ei a tergo: Respice post te, hominem memento te. Et utique hoc magis gaudet tanta se gloria coruscare, ut illi admonitio conditionis suae sit necessaria. [Minor erat, si tunc deus diceretur, quia non vere diceretur.] Major est qui revocatur, ne se deum existimet.

0450A

CAPUT XXXIV.

Argumentum.Quin et Augustum ipsum Domini tyranni cum nomen abhorruisse, quod et, vice Dei dictum, Divinae Dominationis suggillatio sit, communi more et a Christianis, dici possit. Pater Patria vero qui vocetur, Dominum appellari non debere, multo minus Deum, quod rebellio est in Deum, maledictum in Caesarem, qui apud Romanos post mortem, demum Deus soleat fieri.

Augustus imperii formator, ne dominum quidem dici se volebat; et hoc enim dei est cognomen. Dicam plane imperatorem dominum, sed more communi, sed quando non cogor, ut dominum dei