Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/297

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Formula:0561

0561Aficitis. Credo, non vultis oneratos, quos omni opere perditos vultis, aut non putatis requirenda quae nostis. Hoc ergo perversius, si cogitis negare, de quibus certissime scitis, imo, quod magis odio vestro competebat, seposita forma judicandi, proprio studio non ad negationem certare, ne quos odistis liberaretis, sed ad confessionem singulorum scelerum, quo magis inimicitiae satiarentur ex aggeratione poenarum, dum recognoscitur, quot quisque jam convivia illa celebrasset, quotiens in tenebris incursionis incesta. Quid? quod eradicandi generis diffundenda erat requisitio, porrigenda quaestio in socios consciosque. Perducerentur infantarii et coqui et ipsi canes pronubi, emendata res esset. Etiam spectaculis gratia aggregaretur; quanto enim studio in caveam 0561B conveniretur, depugnaturo aliquo, qui centum infantes devorasset? Sed enim tam horrenda tamque monstruosa de nobis deferuntur. Utique erui debuerunt, ne incredibilia viderentur, et odium in nos publicum refrigesceret. Nam et plerique fidem talium temperant, horrentes naturam quaerere pabulum ferinum, quam concubitus ab humano genere praeclusit.

3. Vos igitur, alias diligentissimi ac pertinacissimi discussores scelerum longe minorum, cum talibus tam horrendis et omnem impietatem supergressis eam diligentiam deseratis, neque confessionem recipiendo judicantibus semper laborandam, neque exquisitionem digerendo damnatoribus semper consulendam: jam apparet, omne in nos crimen non alicujus sceleris sed nominis dirigi. Adeo, si de criminum 0561C veritate constaret, ipsa criminum nomina damnatis accommodarent, ut ita pronuntiaretur in nos: illum homicidam, vel incestum, vel quodcumque jactamur, duci, suffigi, ad bestias dari placet. Porro sententiae 0562A vestrae nihil nisi Christianum confessum notant; nullum criminis nomen exstat, nisi nominis crimen est: haec etenim est revera ratio totius odii adversus nos. Nomen in caussa est, quod quaedam occulta vis per vestram ignorantiam oppugnat, ut nolitis scire pro certo, quod vos pro certo nescire certi estis, et ideo nec creditis quae non probantur, et, ne probentur facile, non vultis inquirere, ut nomen inimicum sub praesumptione criminum puniatur: adeo ut de nomine inimico recedatur, ideo negare compellimur, dehinc negantes liberamur tota impunitate proeteritorum: jam non cruenti, neque incesti, quia nomen illud amisimus. Sed dum haec ratio suo loco ostenditur, vos quam insequimini ad expugnationem nominis, edite: quod nominis crimen, quae offensa, 0562B quae culpa? Praescribitur enim vobis, non posse crimina objicere, quae neque institutum dirigit, neque probatio assignat, neque sententia enumerat. Quod praesidi offeratur, quod de reo inquiratur, quod respondetur vel negatur, quod de consilio recitatur, id reum agnosco. Itaque de nominis merito, si qui reatus est nominum, si qua accusatio vocabulorum, ego arbitror nullam esse vocabulo aut nomini querelam, nisi cum quid aut barbarum sonat, aut infaustum sapit, vel impudicum, vel aliter quam enuntiantem delectet. Haec vocabulorum aut nominum crimina, sicuti verborum atque sermonum barbarismus est vitium et solecismus et insulsior figura. Christianum vero nomen, quantum significatio est, de unctione interpretatur; etiam cum corrupte a vobis Christiani 0562C pronuntiamur (nam ne nominis quidem ipsius liquido certi estis), sic quoque de suavitate vel bonitate modulatum est. Detinetis igitur in hominibus innoxiis etiam nomen innoxium nostrum, non incom