Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/298

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Formula:0563

0563Amodum linguae, non auribus asperum, non homini malum, non patriae infestum, sed et graecum aliis et sonorum et interpretatione jucundum. Et utique non gladio aut cruce aut bestiis punienda sunt nomina.

4. Sed dicitis, sectam nomine puniri sui auctoris. Primo quidem, sectam de auctoris appellatione notari, utique probum usitatumque jus est, dum philosophi quoque de auctoribus cognominentur, Pythagorici et Platonici, ut medici Erasistratei, et grammatici Aristarchii. Itaque si ob auctorem malum mala secta, tradux mali nominis plectitur. Atquin temeritate praesumeretur; prius erat cognoscere auctorem, ut cognosceretur secta, quam de secta inspectionem auctoris retinere. At nunc necessario ignorando sectam, qui ignoratis auctorem, aut non recensendo 0563B auctorem, quia nec sectam recensetis, in solum nomen impingitis, quasi in illo detinentes sectam et auctorem quos omnino non nostis. Et tamen Philosophis patet libertas transgrediendi a vobis in sectam et auctorem et suum nomen, nec quisquam illis odium movet, cum in mores, ritus, cultus, vietusque vestros palam ac publice omnem eloquii amaritudinem elatrent, cum legum contemptu, sine respectu personarum, ut quidam etiam in principes ipsos libertatem suam impune jaculentur. Sed veritatem seculo operosissimam philosophi quidem affectant, possident autem Christiani; ideoque qui possident, magis displicent, quia qui affectat, illudit, qui possidet, defendit: denique Socrates ex ea parte damnatus est, quia proprius tentaverat veritatem, deos vestros destruendo: 0563C quanquam nondum tunc in terris nomen christianum, tamen veritas semper damnabatur. Itaque et sapientem non negabitis, cui etiam Pythius vester testimonium dixerat: Virorum, inquit, omnium Socrates sapientissimus. Vicit Apollinem veritas, ut ipse adversus se pronuntiaret; confessus 0564A est enim, se deum non esse, sed eum quoque sapientissimum affirmans, qui deos abnuebat; porro apud vos eo minus sapiens, quia deos abnuens, cum ideo sapiens, quia deos abnuens. Quo more etiam nobis soletis: bonus vir Lucius Titius, tantum quod Christianus; item alius: ego miror Caium Seium gravem virum factum Christianum. Pro stultitiae caecitate laudant quae sciunt, vituperant quae nesciunt, et id quod sciunt eo quod nesciunt vitiant. Nemini subvenit: ne ideo bonus quis et prudens, quia Christianus; aut ideo Christianus, quia prudens et bonus; cum sit humanius occulta manifestis adjudicare, quam manifesta de occulto praejudicare. Aliquos retro ante hoc nomen vagos, viles, improbos norant, emendatos repente mirantur, et tamen mirari quam 0564B assequi norunt. Alii tanta obstinatione certant, ut cum suis utilitatibus depugnent, quas de commercio istius nominis capere possunt. Scio maritum unum atque alium, anxium retro de uxoris suae moribus, qui, ne mures quidem in cubiculum irrepentes sine gemitu suspicionis sustinebat, comperta caussa novae sedulitatis et inusitatae captivitatis, omnem uxori patientiam obtulisse, negasse zelotypum, maluisse lupae quam Christianae maritum; ipsi suam licuit in perversum demutare naturam, mulieri non permisit in melius reformari. Pater filium, de quo queri desierat, exhaeredavit. Dominus servum, quem praeterea necessarium senserat, in ergastulum dedit. Simul quis intellexerit Christianum, mavult nocentem. Nam et ipsa per se traducitur disciplina, nec 0564C aliunde prodimur, quam de bono nostro. Si et mali de suo malo radiant, cur nos soli contra instituta naturae pessimi de bono denotamur? Quid enim insigne praeferimus, nisi primam sapientiam, qua frivola humanae manus opera non adoramus; abstinentiam, qua ab alieno temperamus; pudicitiam, quam nec