Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/357

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Formula:0681

0681Athyta solemnia, quasi tibi quoque praescriptum sit de die, quo minus id quod homini debes, vel tibi ab homine debetur, citra diei observationem luas, vel recipias. Da formam in qua velis agi tecum. Cur enim et lateas, cum ignorantia alterius tuam conscientiam contamines? si non ignoraris quod sis christianus, tentaris, et contra conscientiam alterius agis, tanquam non christianus. Enimvero etsi simulaveris, tentatus, addictus es. Certe sive hac, sive illac, reus es confusionis in Deo (Matth., X, 32; Luc, IX, 26). Qui autem confusus super me fuerit penes homines, et ego confundar super illo, inquit, penes Patrem meum, qui est in coelis.

CAPUT XIV.

Sed enim plerique jam induxerunt animo, ignoscendum 0681B esse, si quando, quae ethnici, faciunt, ne nomen blasphemetur. Porro blasphemia, quae nobis omnino devitanda est, haec opinor est: si quis nostrum ad justam blasphemiam ethnicum deducat, aut fraude, aut injuria, aut contumelia, aliave materia dignae querelae, in qua nomen merito percutitur, ut merito irascatur et Dominus. Caeterum si de omni blasphemia dictum est: vestri caussa nomen meum blasphematur (Rom. II, 24), perimus universi; cum totus circus scelestis suffragiis nullo merito nomen lacessit. Desinamus, et non blasphemabitur. Imo blasphemetur, dum sumus in observatione, non in exorbitatione disciplinae, dum probamur, non dum reprobamur. O blasphemiam martyrii affinem, 0681C quae tunc me testatur Christianum, cum propter eam detestatur! Benedictio est nominis, maledictio custoditae disciplinae. Si hominibus, inquit, vellem placere, servus Christi non essem (Gal., I, 10). Sed idem alibi (I Cor., X, 33) jubet, omnibus placere curemus. Quemadmodum ego, inquit, omnibus per omnia placeo. Nimirum Saturnalia et Kalendas januarias 0682A celebrans hominibus placebat? an modestia et patientia, an gravitate, an humanitate, an integritate? Proinde cum dicit, Omnia omnibus factus sum, ut omnes lucrifaciam (I Cor. IX, 22), numquid idololatris idololatres, numquid ethnicis ethnicus, numquid saecularibus saecularis? Sed etsi non prohibet nos conversari cum idololatris et adulteris et caeteris criminosis, dicens (I Cor., V, 10): caeterum de mundo exiretis; non utique eas habenas conversationis immutat, ut quoniam necesse sit et convivere nos et commisceri cum peccatoribus, ideo et cum eis peccare possimus. Ibi est commercium vitae, quod Apostolus concedit; hic peccare, quod nemo permittit. Licet convivere cum ethnicis, commori non licet. Convivamus cum omnibus: conlaetemur ex communione naturae 0682B, non superstitionis. Pares anima sumus, non disciplina: compossessores mundi, non erroris. Quod si nobis nullum jus est communionis in ejusmodi cum extraneis, quanto scelestius est, haec inter fratres frequentare! Quis hoc sustinere aut defendere potest? Judaeis dies suos fastos exprobrat Spiritus sanctus: Sabbata, inquit, vestra et neomenias et caeremonias odit anima mea (Is., I, 14). Nobis quibus sabbata extranea sunt et neomeniae et feriae a Deo aliquando dilectae, Saturnalia, et Januariae, et Brumae, et Matronales frequentantur? munera commeant? strenae consonant? lusus, convivia constrepunt? O melior fides nationum in suam sectam! quae nullam solemnitatem Christianorum 0682C sibi vindicat, non Dominicum diem, non Pentecosten, etiamsi nossent, nobiscum communicassent; timerent enim ne Christiani viderentur. Nos ne ethnici pronuntiemur, non veremur. Si quid et carni indulgendum est, habes, non dicam duos dies tantum, sed et plures. Nam ethnicis semel annuus dies quisque festus est: tibi octavus