0683A quisque dies. Excerpe singulas solemnitates nationum, et in ordinem texe, Pentecosten implere non poterunt.
CAPUT XV.
Sed (Matth., V, 16) luceant, inquit, opera vestra. At nunc lucent tabernae et januae nostrae: plures jam invenies ethnicorum fores sine lucernis et laureis quam Christianorum. De ista quoque specie quid videtur? Si idoli honor est, sine dubio idoli honor idololatria est. Si hominis caussa est, recogitemus omnem idololatriam in hominis caussam esse. Recogitemus omnem idololatriam in homines esse culturam, cum ipsos deos nationum homines retro fuisse, etiam apud suos constet. Itaque nihil interest, superioris, an hujus saeculi viris superstitio ista praestetur. 0683B Idololatria non propter personas quae opponuntur, sed propter officia ista damnata est, quae ad daemones pertinent. Reddenda sunt (Matth., XXII) Caesari quae sunt Caesaris, bene quod opposuit, et quae sunt Dei Deo. Quae ergo sunt Caesaris? scilicet de quibus tunc consultatio movebatur, praestandusne esset census Caesari, an non. Ideo et monetam ostendi sibi Dominus postulavit, et de imagine, cujus esset, requisivit. Et cum audisset, Caesaris: Reddite, ait, quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo; id est imaginem Caesaris Caesari, quae in nummo est, et imaginem Dei Deo, quae in homine est: ut Caesari quidem pecuniam reddas, Deo temetipsum. Alioquin, quid erit Dei, si omnia Caesaris? Ergo, inquis, honor Dei est, lucernae pro foribus, et laurus in postibus? non utique quod 0683C Dei honor est, sed quod ejus qui pro Deo hujusmodi officiis honoratur, quantum in manifesto est, salva operatione quae est in occulto, ad daemonia perveniens. Certi enim esse debemus, si quos latet per ignorantiam litteraturae saecularis, etiam ostiorum deos apud Romanos, Cardeam a cardinibus appellatam, et Forculum a foribus, et Limentinum a limine, et ipsum Janum a janua: et utique scimus, licet nomina inania atque conficta sint, 0684A cum tamen in superstitionem deducuntur, rapere ad se daemonia et omnem spiritum immundum per consecrationis obligamentum. Alioquin daemonia nullum habent nomen singulatim, sed ibi nomen inveniunt, ubi et pignus. Etiam apud Graecos Apollinem θυραῖον, et Antelios daemonas ostiorum praesides legimus. Haec igitur ab initio praevidens Spiritus sanctus, etiam ostia in superstitionem ventura praececinit per antiquissimum prophetam Enoch. Nam et alia ostia in balneis adorari videmus. Si autem eorum sunt quae in ostiis adorentur, ad eos et lucernae et laureae pertinebunt. Idolo feceris, quicquid ostio feceris. Hoc in loco ex auctoritate quoque Dei contestor, quia nec tutum est subtrahere quodcumque uni fuerit ostensum, utique omnium caussa. Scio fratrem per visionem 0684B eadem nocte castigatum graviter, quod januam ejus subito annuntiatis gaudiis publicis servi coronassent. Et tamen non ipse coronaverat, aut praeceperat, nam ante processerat, et regressus reprehenderat factum: adeo apud Dominum in hujusmodi etiam disciplina familiae nostrae aestimatur. Igitur quod attineat ad honores regum vel imperatorum (Rom., XIII, 7), satis praescriptum habemus, in omni obsequio esse nos oportere, secundum Apostoli praeceptum, subditos magistratibus et principibus et potestatibus: sed intra limites disciplinae, quousque ab idololatria separamur. Propterea enim et illud exemplum trium fratrum praecucurrit, qui alias obsequentes erga regem Nabuchodonosor (Dan., III, 12, seqq.), honorem imaginis ejus constantissime respuerunt, 0684C probantes idololatriam esse, quicquid ultra humani honoris modum ad instar divinae sublimitatis extollitur. Sic et Daniel (Dan. VI, 5, seqq.) caetera Dario subnixus, tamdiu fuit in officio, quamdiu a periculo disciplinae vacaret. Nam id ne subiret, non magis leones regios timuit, quam illi regios ignes. Accendant igitur quotidie lucernas, quibus lux nulla est, affigant postibus lauros postmodum arsuras, quibus ignes imminent; illis competunt et testimonia