Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/590

E Wikisource
Haec pagina emendata est
1147
1148
TERTULLIANI

1147A aliquos auctores explicabat, vel mendosam lectionem ex probatis exemplaribus emendabat, vel ex suo pio instituto aliqua ex sacris litteris interpretabatur. Cum vero Tertulliani scriptis mirifice delectatus (S. Hier., de Script. eccll. in Tertull.), eum velut alter Cyprianus quotidie in manibus haberet, valde dolebat, ita obscurum inveniri, ut nullus quandoque ex illo sensus erui posset. Sed cum multis obrutus negotiis, quae sibi Montisregalis antistiti ex sua ditione imminebant, et tanquam summi pontificis legato, vel Roma demandata, vel ex Subalpinis, undique emergentia occurrebant, hunc auctorem explanandi otium non haberet, aliquem alium quaerebat, qui tanto oneri subeundo posset sufficere. Videbat ad hominem omnibus disciplinis imbutum, ac linguae 1147B graecae, historiarumque peritissimum interpretandum opus esse viro, qui plurium rerum, et imprimis juris civilis notitiam haberet, cum Tertullianus ipse, ut scribit Eusebius Hist. eccl., lib. I, cap. 2., jurisconsultus plurima ex jure civili deprompta passim scriptis inserat. Sed etsi alii doctores non deerant, qui id exactius praestare potuissent, plura tamen sibi de me, quam ferre possem, pollicitus ad hoc munus aptum esse existimavit. Dum enim me diu Patavii, et aliquot annis Taurinorum Augustae jus civile professum esse animadvertit, ac nondum ingenii mei tenuitatem agnoscens, publico profitendi, ut arbitror, mihi munere demandato deceptus, ad tantum onus subeundum idoneum judicavit, ut qui non modo tanquam juris interpres, hunc jurisconsultum, 1147C sed etiam plura ejus obscuriora possem interpretari.

Hanc itaque provinciam mihi primo obtulit, et semel iterumque recusanti institit demum, et pro sua auctoritate impetravit, ut mandata susciperem. Cernebam quidem multa mihi tenuioris doctrinae homini ad tantum auctorem explanandum deesse, et mediocrem legum cognitionem ad plura, quae ex reconditis historiis, philosophia, medicina ac sacris litteris accipit, explananda non sufficere; nec id tempus pluribus fori negotiis implicito permittebat: sed quod me non posse dicebam ille nolle credebat:

Quid facerem? neque servitio me exire licebat,
Nec tam praesentes fas non cognoscere divos.
                                              1147D (Virg., Ecl. 1.)

Illi itaque resistere non licuit, parendoque malui ab illo ingenium meum, quam voluntatem quaeri, et imbecillitatem quam contumaciam reprehendi.

Collum igitur jugo subjeci, et quod nec meae vires patiebantur, nec tempus commode permittebat, subsecivis horis agere coepi. Sed dum illi morem gero, vereor ne mihi eveniat, quod Sergio Galbae contigit, qui privatus imperio dignus est judicatus, princeps vero factus ad illud ineptus apparuit (Tacit. lib. I, Hist., seu Annal. l. XVII). Ego quoque dubito, ut qui tacens illi aliquid scire videbar, loquens indoctissimus omnibus detegar. Quidquid tamen futurum sit, justa capiendo, quid possim sua 1148A auctoritate experiri volui. Inveni autem Tertullianum suo stylo, ut et Lactantius Firmianus, et D. Hieronymus indicant (Lact. Firm., Div. Inst. l. V, c. I; S. Hier. ep. 13 ad Paulin.), obscurum, dum aut omissa verba vult subaudiri, vel minus usitata usurpat, et novam etiam phrasim sibi format. Ego ut legentes sublevarem, horum proprium indicem composui, ut in quo sensu dictiones, aut verba accipiat, cuique appareat. Cum vero majorem depravati codices difficultatem afferant, plura emendavi, sed ex his tantum, quae idem auctor saepe repetit vel D. Hieronymus aliique post eum recitant. Ex meo vero capite praeter litteram, aut syllabam nihil mutare sum ausus, maluique ambiguos permanere, quam falsos aut extraneos sensus inducere, et aliquid 1148B potius desiderari quam corrumpi. Nihil tamen intactum omisi, ac in magnis obscuritatibus satius esse duxi, ingenium meum periclitari, quam confusos lectores dimitti. Et sicut Protogenes, quanquam egregius pictor, cum anhelantis equi spumam, rem tamen levem exprimere non posset, indignatus arti, spongia omnibus coloribus impacta, et animantis labiis admota, casu quod optabat perfecit (Plin., l. XXXV, c. 10): sic ipse, dum mentem pluribus involvo, aliquo conatu evenire posse putavi, ut aliquem forte auctoris sensum assequerer. quod et apud philosophos Averroes in Aristotelem, et apud nostros Angelus Ubaldus in novellis Constitutionibus Justiniani explicandis male in aliam linguam versis effecisse censentur. Historias quoque omnes, quas 1148C attingit potius quam narrat, ubi opus fuit, ex probatis auctoribus enarravi, ne cui dubitandi scrupulum relinquerem. In quibus liber de Corona militis, ad Martyres, de Cultu foeminarum, de Spectaculis, et Apologeticus, sed imprimis opusculum de Pallio non mediocre mihi negotium exhibuerunt. Quaedam ex his aliqui explicarunt; sed quid illi, et ipse praestiterim, aliorum erit judicium. Caeterum levioribus quibuscumque, et iis quae facilia visa sunt, praetermissis, difficilia tantum explicui, ipsaque opera Tertulliani, mutato ipsius ordine, in tres partes in gratiam studiosorum pro materiae varietate distribui.

Si quid autem legentes adjuvero, Deo omnium vero lumini acceptum; si contra meae imbec, illitati, atque facilitati illius, qui malum interpretem elegit, 1148D imputabo. Magnum certe, et antiquorum Ecclesiae rituum magistrum ab omnibus legendum auctorem habemus, qui et recentiorum haereticorum errores contundit, dum saepe eucharistiam verum corpus Christi esse tradit (de quo tamen nemo unquam usque ad Berengarium dubitavit aut dubitare potuit), exomologesim peccatorum faciendam monet, pro defunctis oblationes fieri consuevisse indicat, romanae sedis auctoritatam praedicat, animasque defunctorum igne purgari, jejunia, aliaque his similia, quae longum esset recensere comprobat. Sed insanis non facile est rationibus, aut auctoritatibus persuadere. Has igitur meas lucubratiunculas benigne accipies et aequi bonique consules. Vale.