Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/144

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Dei, STEPHANO

duci Hungariorum salutem et apostolicam benedictionem.

Legati nobilitatis tuae, in primis vero charissimus confrater noster Astricus venerabilis Colocensis episcopus, tanto majori cor nostrum laetitia affecerunt, ac minori officium suum labore confecerunt, quanto divinitus praemoniti cupidissimo animo illorum adventum de ignota nobis gente praestolabantur. Felix legatio, quae coelesti praeventa nuntio, atque angelico pertractata ministerio, prius Dei conclusa est decreto quam a nobis audita fuisset. Vere non volentis, neque currentis, sed, secundum Apostolum, miserentis est Dei (Rom. IX, 16): qui, teste Daniele, mutat tempora et aetates: transfert regna atque constituit; revelat profunda, et abscondita, et novit in tenebris constituta (Dan. II, 21, 22), quia lux cum eo est, quae, sicut docet Joannes, illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9). Primum ergo gratias agimus Deo Patri et Domino nostro Jesu Christo, qui temporibus nostris invenit sibi David filium Geysae, hominem secundum cor suum, et luce irradiatum coelesti suscitavit illum pascere Israel populum suum, electam gentem Ungarorum. Deinde laudamus pietatem sublimitatis tuae in Deum et reverentiam erga sedem apostolicam, cui, divina patiente misericordia, nullo meritorum nostrorum suffragio praesidemus. Tunc vero largitatem liberalitatis, qua B. Petro apostolorum principi regnum, ac gentem cujus dux es, cunctaque tua ac teipsum per eosdem legatos et

litteras perpetuum obtulisse digno praeconio commendamus. Hoc enim facto egregio aperte testatus es, et revera talem te merito esse demonstrasti, qualem ut nos te declarare dignaremur studiose expetivisti. Sed parcimus. Neque enim necesse est, ut quem tot ac talia praeclara pro Christo gesta facinora voce publica clamant, quemque Deus ipse commendat, amplius commendemus. Quare, gloriose fili, cuncta a nobis et sede apostolica postulata, diadema nomenque regium, Strigoniensem metropolim et reliquos episcopatus, omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli apostolorum, ejus auctoritate praemonente, atque ita jubente eodem omnipotente Deo, cum apostolica et nostra benedictione, libenter concessimus, concedimus et impertimur.

Regnum quoque a munificentia tua S. Petro oblatum, teque una ac gentem, et nationem Ungaricam praesentem et futuram, sub protectionem S. Romanae Ecclesiae acceptantes, prudentiae tuae, haeredibus ac legitimis successoribus tuis, habendum, tenendum, regendum, gubernandum ac possidendum reddimus et conferimus. Qui quidem haeredes ac successores tui quicunque, posteaquam per optimates legitime electi fuerint, teneantur similiter nobis, et successoribus nostris per se, vel per legatos, debitam obedientiam ac reverentiam exhibere,

seque sanctae Romanae Ecclesiae, quae subjectos non habet ut servos, sed ut filios suscipit universos, subditos esse ostendere, atque in catholica fide, Christique Domini ac Salvatoris nostri religione firmiter perseverare, eamdemque promovere. Et quia nobilitas tua apostolorum gloriam aemulando, apostolicum munus Christum praedicando, ejusque fidem propagando gerere non est dedignata, nostrasque, et sacerdotii vices, supplere studuit, atque apostolorum principem prae caeteris singulariter honorare; idcirco et nos singulari insuper privilegio excellentiam tuam tuorumque meritorum intuitu haeredes, ac successores tuos legitimos, qui, sicut dictum est, electi atque a sede apostolica approbati fuerint, nunc et perpetuis futuris temporibus condecorare

cupientes, ut postquam tu, et illi corona quam mittimus, rite juxta formulam legatis tuis traditam coronatus, vel coronati, exstiteritis, crucem ante se, apostolatus insigne, gestare facere possis et valeas, atque illi possint valeantque; et secundum quod divina gratia te et illos docuerit Ecclesias, regni tui praesentes et futuras nostra ac successorum nostrorum vice disponere atque ordinare apostolica auctoritate similiter concessimus, volumus et rogamus, sicut in aliis litteris, quas in communi ad te, optimatesque regni, et cunctum fidelem populum per nuntium nostrum, quem ad te dirigimus, deferendis plenius haec omnia explicata continentur. Oramus omnipotentem Deum, qui te de utero matris tuae vocavit nomine tuo ad regnum et

coronam, quique diadema, quod duci Polonorum confectum per nos fuerat, tibi dandum mandavit, augeat incrementa frugum justitiae suae; novellas plantas suas regni tui rore suae benedictionis perfundat largiter: regnum tuum tibi, teque regno servet incolumem: ab hostibus visibilibus et invisibilibus protegat; ac post terreni regni molestias in coelesti regno corona adornet aeterna.

Data Romae VI Kal. April., indictione decima tertia.

VI.

Epistola Silvestri II papae ad Darferium comitem ejusque filios et nepotes. (Anno 999.)


[Contatore, Hist. Terracin., 41.]


Darferio comiti ejusque filiis et nepotibus, «maxime ob militare obsequium» sibi promissum, tribuit «nomine beneficii civitatem superiorem et inferiorem, quae vocatur Terracina, cum omni districtione sua atque comitatu Terracinensi.» «Et quoniam,» inquit, «sanctae Romanae Ecclesiae pontifices nomine pensionis per certas indictiones haec et alia nonnulla attribuisse nonnullis indifferenter constat, cum lucris operam darent et sub parvissimo censu maximas res Ecclesiae perderent, id genus doni totum in melius commutamus, uti [per] ea