Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/166

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
519
320
SILVESTER II PAPA.

comprovinciali nequeat examine diffiniri, ad divinum oraculum, id est ad apostolicam sedem, nobis inde est recurrendum. De provocationibus autem idem Hincmarus aeque nobiscum sentit, quod a suspectis judicibus et minoris auctoritatis, ad majoris auctoritatis judices legitima provocatio sit; ab electis vero et ubi reus causa decidit, nullam omnino fieri posse, de quo et in Africano concilio ita legitur: UT AB ELECTIS JUDICIBUS PROVOCARE NON LICEAT. Si autem fuerit provocatum, eligat, qui provocaverit, judices, et cum eo ille contra quem provocaverit, et ab ipsis deinceps nulli liceat provocare. Item in eisdem conciliis de eadem re. cap. 22: Quod si clerici ab episcopis provocandum putaverint, non provocent nisi ad Africana concilia, vel ad primates suarum provinciarum, sicut et de episcopis saepe constitutum est. Ad transmarina autem qui putaverint appellandum, a nullo in terra Africa in communione suscipiantur. Nimirum per transmarina Romanam ecclesiam volentes intellegi, causam ubi orta est debere determinari, Africani episcopi confirmaverunt. Videat autem qui potest, quod non sine quodam scrupulo paulo ante lectum est: Ut nostis, inquit Damasus, sinodum sine ejus---id est — auctoritate fieri non est catholicum. Quid ergo, si barbarorum gladiis circumsaevientibus, licentia commeandi Romam intercludatur? vel si Roma barbaro cuilibet serviens, motu libidinis ejus in aliquod regnum efferatur? num interim aut nulla concilia erunt, aut orbis terrarum episcopi ad suorum regum dampua vel interitus

ab hostibus disponendarum rerum consilia et concilia exspectabunt? Et certe Nicenus canon, qui, ipsa Romana ecclesia teste, omnia concilia, omnia decreta eminentia sui exuperat, bis in anno concilia debere fieri dicit, nihilque inde ad Romani episcopi auctoritatem spectare praescribit. Sed insuper ejus privilegio, sicut Africana synodus interpretatur, multum derogat. Et de privatis quidem causis in provinciali synodo, de communibus autem in generali concilio, eadem Africana synodus judicandum praescribit capitulo nono concilii Milevitani. At nos, controversiarum lite depulsa, Romanam quidem aecclesiam ob memoriam apostolorum principis, ita ut a majoribus nostris accepimus, quoad possumus,

amplius quam Afri colamus; et seu se digna seu indigna prolatura sit, si status regnorum patitur, ab ea responsa petamus; sicut etiam pro causa Arnulfi factum esse constat. Si in expetendis vel vitandis justam vel injustam judicii promulgaverit formam, in altero pax ecclesiarum et unitas conservabitur, in altero vocem Apostoli audiemus dicentis: Quicumque vobis annuntiaverit praeter quod accepistis, anathema sit, licet angelum de coelo esse se fingat! (Gal. I, 8, 9.) Porro si tacebit ut nunc, consultae leges voce conditorum loquentur. Sed o infelicia tempora, quibus patrocinio tantae frustramur aecclesiae! Ad quam deinceps urbium confugiemus, cum omnium gentium dominam humanis ac divinis destitutam subsidiis videamus? Ut enim planius dicamus palamque fateamur, post imperii occasum haec urbs Alexandrinam aecclesiam perdidit, Antiocenam amisit, et ut de Africa taceamus atque Asia, ipsa jam Europa discedit. Nam Constantinopolitana ecclesia se subduxit, interiora Hispaniae ejusjudicia nesciunt. Fit ergo discessio, secundum Apostolum, non solummodo gentium, sed etiam ecclesiarum (II Thess. II, 3). Quoniam cujus ministri Gallias occupaverunt, nosque totis viribus praemunt, Antichristus instare videtur, et ut idem Apostolus ait: Jam misterium iniquitatis operatur, tantum, ut qui nunc tenet, teneat donec de medio fiat, ut ille perditionis filius reveletur, homo peccati, qui adversatur et extollitur supra Dei nomen Deique culturam (II Thess. II, 7, 8). Quod jam in aperto fit, et Romana potentia conquassata, religione profligata, nomen Dei frequentibus perjuriis impune humilietur; ipsius divinae religionis cultus, etiam a summis sacerdotibus contempnatur

 . Ipsa insuper Roma jam pene sola a se ipsa discedit,

dum neque sibi, neque aliis consulit. Proinde si placet caritati vestrae quia Pelagium patriarcham a duodecim episcopis auditum esse scimus, ut beatus Augustinus in libro quodam contra eundem Pelagium scribit; quoniamque Romana aecclesia a nobis consulta, nullam judicii formam promulgavit; ex sacris legibus capitula proferantur, et a quot

episcopis episcopus in crimine detentus audiri debeat, et qui causae suae dicendae adesse noluerint, quam sententiam excipiat.» Itaque, jubente sinodo, hae sententiae recitatae sunt:

29 . Ex concilio Cartaginis titulo 10: Felix episcopus dixit: «Suggero, secundum statuta veterum conciliorum, ut si quis episcopus, quod non optamus, in reatum aliquem incurrerit, et fuerit ei nimia necessitas non posse plurimos congregare, ne in crimine remaneat, a duodecim episcopis, et presbiter a sex episcopis cum proprio suo episcopo audiatur, et diaconus a tribus.»

Ex concilio Cartaginis, capitulo 7: Aurelius episcopus dixit: «Quisquis episcoporum accusatur, ad primatum provinciae ipsius causam deferat accusator; nec a communione suspendatur cui crimen intenditur, nisi ad causam suam dicendam

electorum judicum , die statuta, litteris evocatus minime occurrerit; hoc est infra spacium mensis ex ea die qua eum litteras accepisse constiterit. Quod si aliquis veras necessitatis causas probaverit, quibus eum occurrere non potuisse manifestum sit, causae suae dicendae inter alterum mensem integram habeat facultatem; verum tandiu post mensem secundum non communicet, donec purgetur. Si autem ad concilium universale anniversarium occurrere noluerit, ut vel ibi causa ejus terminetur, ipse in se dampnationis sententiam dixisse judicetur; tempore sane quo non communicat, nec in sua ecclesia vel parochia communicet.» De contemptu judicii ex epistola papae Bonefacii: Probat vera esse