Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/167

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

illa quae adversum se dicta sunt, qui ad ea confutanda adesse minime vult; et nullus dubitat, quod ita judicium nocens subterfugit, quemadmodum, ut absolvatur, qui est innocens quaerit. Sed astuta cavillatio eorum, qui versutis agendum credunt esse consiliis, nunquam innocentiae nomen accipiet. Confitetur enim de omnibus quisquis subterfugere judicium dilationibus putat; veniet tamen aliquando ille qui talis perhibetur in medium, nec prodest illi tociens latuisse, tociens subterfugisse, quem sui actus et commissa quocumque fugerit, ea quae objiciuntur illi si vera sunt crimina persecuntur; ut si adesse voluerit praesens, si confidit, ad objecta respondeat; quod si adesse neglexerit, dilationem sententiae de absentia non lucretur. Nam manifestum est confiteri eum de crimine, qui indulto et tociens delegato judicio, purgandi se occasione non utitur. Nihil enim interest, utrum in praesenti examine omnia quae dicta sunt comprobentur, cum ipsa quoque

pro confessione procurata tociens constet absentia.

30. His omnibus pertractatis, ab defensoribus Arnulfi venia postulatur, et quod ejus negotia minus caute prius inquisierint, et quod concilium longis dilationibus defatigaverint. Deinde adjungunt, non se controversiarum genere adductos ad studium defensionis accessisse, sed episcoporum anathema sibi necessitatem dicendi imposuisse. Episcopi vero et qui contra Arnulfum stetisse videbantur, aequo animo se objecta accepisse dicebant; sibi quoque placere, quod judicium posse fieri jam in commune legitimum putaretur, nihilque aliud superesse quam ut ipse Arnulfus in medium deduceretur, et de qualitate sui facti juxta quod vellet responderet. Itaque,

jubente sinodo, in episcoporum ordine consedit. Cui Pater Arnulfus circa cum regis beneficia, itemque ipsius in regem maleficia, miti alloquio commemorat. Negat ille se quicquam contra regis salutem egisse, sed pro fide ad eum conservata cum clero et populo se in propria urbe ab hostibus captum fuisse; nihilque solatii proinde a rege tulisse, sed insuper maleficia pro beneficiis recompensata sibi esse. Opponit Pater Arnulfus praesentem presbiterum, qui urbis portas, acceptis a manu ejus clavibus, jussu ipsius affirmabat se hostibus aperuisse. Ille respondet , presbiterum longe meditata dicere, falsaque pro veris narrare, suamque innocentiam ejus fictis criminationibus haberi suspectam non debere. Cui econtra presbiter ingerebat, quod

se ad accusandum nemo impulerit; quod locus fugae sibi patuerit, quod sibi semper fidissimus fuerit, nichilque aliud in accusandi causa se habere, quam ut crimine proditionis liberaretur, qui ejus imperio paruisset; et si quid in veri confessione sinodus dubitet, vel suo vitio adscribat, sinodi decretis se subjacere pollicebatur; tantum ecclesiasticae communioni restitueretur. Ad haec Arnulfus teneri se ab hostibus conquerebatur, nec aliquando se vidisse episcopum sic attractatum, ideoque se respondere nescire. Neque vero sibi relictos esse suos

monachos, suos clericos, suos abbates, quibus quae vellet praecipere posset: quod dictum insulsi hominis esse putabatur. «Et quidnam, inquit Pater Arnulfus, iis praecipiendum est? Num ut te a culpis eximant? si pro testimonio ferendo dicis, en tui episcopi, qui te frequenter pro temetipso, ut ad sinodum venires, ortati sunt, en tui abbates, tuusque clerus cum sibi praelatis! Ilis omnibus datur licentia te defendendi, non solum voluntaria, verum necessitate imposita.» Ad haec ille ad priora relabebatur; non se vidisse episcopum sic attractatum dicens, nec ita se habitum scire respondere. Doctum etiam hominem inter tot sapientes, insipientem videri posse. «Cur ergo,» inquit episcopus Guido, «secundum tua vota habitus,

tociensque ab episcopis et domino tuo rege vocatus, respondere noluisti?» Et ille: «Delatus ad regem eram, et ideo quo vocabar ire non audebam.---Non ita est,» inquit Guido episcopus; «sed cum te in vicinia Laudunensis urbis apud Cavinionem convenissem, coram fidelibus testibus, clericis ac laicis, tertio te ad fratrum tuorum conventum invitavi, sub obtestatione divini nominis, ex canonum auctoritate, et societate omnium fidelium; ad dominorum quoque tuorum praesentiam ire monui, per fidelitatem quam eis promiseras, per omnia sacramenta quae ipsis praebueras. Unde perjurum te esse negare non potes, per cirographum, cui subscripsisti ac omnes nos subscribere fecisti. Sed cum tu responderes, non posse te ire sine ductoribus Oddone

et Heriberto, eo quod vim tibi inferri timeres, fratrem meum Gualterium obsidem tibi obtuli, me et patrem meum, comitem Gualterium, itineris ductores pollicitus sum, ut sine periculo vitae, membrorum, captionis, ad tua redires. Idem quoque in eodem momento sacramento firmare propria manu praesto fui. Cumque te a Karolo captum esse praetenderes, eique sacramenta et obsides praebuisse, ideoque sine ejus licentia ire non posse, percontabur a te, quinam obsides pluris tibi videreatur; utrum Richardus frater tuus, Bruno episcopus consobrinus tuus, ejusque sororis filius, in regum potestate constituti; an milites tui Sehardus et Raynoldus , qui datis pro se pueris abire permissi sunt, quorumque

beneficia simulatis captivatoribus tuis attribuisti, palam faciens, quanta in dante et accipiente obsidum diligentia fuerit. Quodnam etiam tibi sacramentum potius servandum foret, requirebam; scilicet quod regi et domino tuo sponte dederas, aut quod hosti armato invitus dare debueras? Tria autem erant sacramenta, quae nulla arte, nullo ingenio effugere poteras: primum quo te obligasti, ut pro nullo a te facto vel faciendo sacramento a fidelitate dominorum nostrorum recederes; secundum ut si ab hostibus interceptus esses, sicut tunc simulabas,