Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/173

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

adhuc impetendus erat, publice convictus foret. Libellum ergo ejus depositionis dictandum, et coram eo ipsius jussu scribendum censebant, et propria manu corroborandum, et vivae vocis confessione attestandum, ut ejus abdicatio, nec exquisita nec invita vel extorta fore videretur; tot enim sceleribus involutum sacris altaribus adstare non posse. Quod si corpore languens episcopus, abdicationis porrecto libello, secundum Gregorium successorem accipere potest, multo magis qui in anima Deo mortuus est, abdicationis porrecto libello, successorem accipere posse. Addebant praeterea, quia si haec ita festive et sollempniter determinata forent, omnino judicium hoc innovari non posset, idque firmari ex concilio Antioceno, capitulo

15:

48. Si quis episcopus criminaliter accusatus, ab omnibus qui sunt intra provinciam episcopis exceperit unam consonamque sententiam, ab aliis ulterius judicari non poterit. Sed manere circa eum oportet, tamquam convenientem, quae ab omnibus prolata est, firmam ratamque sententiam.

His ita definitis, tum

49. Sequenti autem die, consedentibus episcopis in basilica domni Basoli confessoris, totiusque cleri disposito conventu, pauca de civilibus, plurima vero de ecclesiasticis negotiis pertractata sunt. Rursumque Arnulfus Remensis in memoriam rediit. Cumque causa ejus jam non in defensione, sed maxime in conquestione versaretur, aliis illum propter genus, aliis propter florem juventutis miserantibus,

episcopos ruina fratris et ignominia sacerdotalis dignitatis gravius stimulabat. Unusquisque enim casum ejus ex se ipso metiebatur, seque ab infamia liberari putabat, si is, qui publice impetebatur, a criminibus liber foret [vel periclitari, si causam perderet

 ].

50. Sed cum has in longum ducerent querimonias, ecce Francorum reges, cum primoribus palatii, sacro conventui sese inferunt. Episcopis gratias agunt, quod pro salute principum diutius consultando, devotionem suam plena fide signassent. Laudant, quod a pravorum hominum conspiratione non solum se removissent, verum etiam ipsa mente se alienos fuisse suo studio demonstrassent; simulque gestorum seriem breviter exponi petunt, et in quo

fine constiterint.

51. «Non,» inquit pater Arnulfus, «hoc nobis adscribi debet quod minime promeritos constat. Pro salute enim vestra quamvis omni tempore consultandum sit, hoc tamen tempus saluti fratris nostri, in periculo positi, totum contulimus; et si res eo quo volumus deducta non est, non utique amore et benevolentia vestri vel odio ipsius hoc actum est, sed causarum difficultate; in quibus si aliqua similitudo defensionis apparuisset, argumentorum fortia machinamenta, sententiarum validissima

jacula, pro ejus munimine excitassemus. Tanta nos pietas commovit, tantus caritatis fervor accendit. Denique non solum eos qui defendere parati erant pro eo exacuimus, verum etiam eos qui inpugnare videbantur, nostro anathemate dubitare coegimus. Itaque utrimque numerosae Patrum sententiae prolatae sunt, sed nulla earum adjutus est. Deductus quoque in medium est et interrogatus; qui primo quidem omnia negavit, sed cum sibi singillatim species causarum proponerentur, necesse erat sibi confiteri quod publice factum constabat. Cumque ex his quae confitebatur, consequerentur ea quae negaverat, illa quoque quae plurimum celare nitebatur, in dubium adducebat. Inter has tergiversationes cum haereret, propositum sibi est, ut sibi consuleret.

Qui secessum petens, episcopos ad remotiora duxit. Ibique dum de qualitate purgationum agere putaretur, stimulante conscientia, subito in confessionem peccatorum suorum erupit, cunctosque qui aderant attonitos reddidit. Episcopis autem salutem illi promittentibus, nihilque grave passurum si rumores adversos propelleret, ille nihilominus in sui confessione permansit, seque sacerdotio privari poposcit. Huic confessioni quidam ex abbatibus, multi ex clero interfuerunt, secretorum Arnulfi testes per longa saecula futuri. Sed si placet, in praesentiam omnium deducatur, coramque multitudine, ipse sibi testis et judex, causam suam exponat, simulque accusatores, testes, atque judices invidia liberet, in se uno horum omnium personam gerens.»

52. Quo ingresso cum universo populo, post paululum silentium indictum est. Deinde pater Arnulfus ad Arnulfum: «Videsne omnium ora in te unum conversa? Cur pro te ipso non loqueris?» Qui cum male concinna verba effunderet, minusque intelligi posset, ait pater Arnulfus: «Esne adhuc in sententia in qua te sero reliquimus?»---«Sum,» inquit.---«Visne te abdicare a sacerdotii honore, quo hactenus abusus es?» Et ille: «Sicut dicitis.» Tum comes Brochardus: «Quid est, inquit, istud: sicut dicitis? Palam eloquatur, palam confiteatur, ne postmodum episcopos crimina quae voluerint finxisse dictitet, se confessum esse abneget.» Et ille: «Palam, inquit, dico et profiteor me errasse, et a fidelitate regia deviasse. Sed peto, ut domno Arnulfo

pro me loquenti credatis, ipsumque in vestra praesentia deprecor, sicut mihi conscius est et sibi placet, ut ita causam meam exponat.»---«Natura,» inquit pater Arnulfus, «taciturnus est, et insuper quae sub testimonio Christi nostrae fidei celanda commisit, palam confiteri erubescit. Sufficiat vobis hoc tantum nosse, quod publice confitetur, scilicet sacramenta quae regibus suis publice praebuit minime conservasse; contra professionem et subscriptionem suam sub specie cirographi factam publice venisse.»---«Non est mihi satis,» inquit comes