Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/177

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

commonitorio, Fausto magistro, fingenti legationem Constantinopolym, dato, inter cetera sic ait: Nobis, inquit, apponunt kanones, dum nesciunt quid loquantur, contra quos ipsi venire se produnt, quod primae sedi sana rectaque suadenti parere refugiunt. Ipsi sunt kanones, qui appellationes totius ecclesiae ad hujus sedis examen voluere deferri, ab ipsis vero nusquam prorsus appellari debere sanxerunt, ac per hoc illam de tota ecclesia judicare, ipsam ad nullum commeare juditium, nec de ejus umquam preceperunt juditio judicari, sententiamque illius non oporteret dissolvi. Et quoniam quae in detractione Romanae ecclesiae evomere potuisti, scripsisti; quod autem honor et decus illius est, latenter subtraxisti: verumtamen medicamentum animae

abscondisti, et venenum unde incautos et simplices interficere possis, ostendisti. Enimvero quicquid interrogando, ut filii ad patres, Aurelius et Augustinus et Alippius et ceteri episcopi in Affrica constituti Bonifatio papae miserunt, vos proterve et arroganter posuistis; quod vero propter tribulationem et angustiam, quae ei imminebat ab Eulalio, qui in intentione uno die cum predicto Bonifatio ordinatus fuerat, et semper in dissensione fuit, quo vixit annos 3 et menses 5, et propterea illis scribere minime potuit teste Celestino papa, dicere noluisti. Epistolam vero ostendere predicti Celestini papae, quae laudans eos et amplectens eorum sententiam, quae de libero arbitrio diffinierunt, et arguens quod orientales ecclesiae de Niceno concilio consuluerunt,

cum per triginta et eo amplius annos in tantum heretici orientales ecclesias devastabant, ut poene nullum librum de fide catholica dimittentes quem non falsaverunt aut non incenderunt. Insuper ipsum simbolum Niceni concilii conscriptum pauci abscondere potuerunt, unde plurimae memoratae orientales ecclesiae a Romana ecclesia ipsum simbolum sibi conscribi petiverunt; et Athanasius archiepiscopus Alexandrinus, qui in diaconatu positus ipso Niceno interfuit, Marco pontifice, ut ei dignaretur conscribi, supplicando mandavit. Et quoniam postea temporibus Constantii et Juliani ipse pestifer morbus usque ad Romanam ecclesiam, quae est capud

  omnium aecclesiarum, pervenit, ideoque per

diversas Romanas ecclesias dispersas tam predictam

sinodum quam etiam decreta pontificum predictus Caelestinus in unum congregans maxime a Melchiade papa, sicut ei Damasus pontifex repromiserat, ipsi Aurelio remandavit eadem quaeque

 . Sed vos haec omnimodo

reticendo celastis . De Antioceno vero concilio quod scripsistis, si cum ligatis Romanae aecclesiae factum est, et ipsi ibidem primatum habuerunt, ut judices, et sicut in omnibus sinodis subscripserunt, et epistola Leonis

papae illis directa sicut evangelium confirmaverunt. Si vero ultionem, ut audistis, Dioscorum Antioceni patriarcham fecerunt, obscero per Deum, nolite occultare, quia Deus veritas est, et qui veritatem occultat, pro certo Deum negat. Nam quia beato Gregorio derogastis, ut de depositione episcoporum non requireret, considerate rationabiliter et probate, quod illius temporibus aut suum defensorem, aut notarium, aut subdiaconum, aut suum vicarium habebat, sicut in illius vita invenire poteritis, qui omnia sua vice ordinabat et disponebat, et quod rectum fatiebant, laudabat et confirmabat, quando inordinate, corrigebat et emendabat. Unde etiam Menne episcopo in sua praesentia se purificante, et dignitatem honoris et gratiam communionis

reddidit. Similiter Januarium episcopum, et Stephanum, per defensorem suum Johannem audire et restitui fecit in ordine. Verum etiam non solum episcopis, sed etiam presbyteris, qui inordinate depositi fuerant, ordini pariter et in dignitate restituit. Haec etiam partim in vita illius, partim in regesto ejus invenire poteritis. Itaque Nicolaum papam ad vestrum testimonium deduxisti, eo quod adversum Romanam ecclesiam in depositione episcoporum siluisset. Qualiter contra Fotium invasorem Constantinopolitanae ecclesiae asterius fuit, quousque Ignatium in sede propria revocaret, in epistolis illius invenire poteritis. Etiam et in Mettensi synodo contra reges et episcopos in excommunicando et non reconciliando quam asterus

fuit, diligentius previdete. Semper hoc proprium habuit Romana ecclesia, ut justos justificet, et impios condempnet, hostes expellat, filios recreet. Et quoniam improperasti, quod orientales et Affricanas seu Hispanienses ecclesias ab ea se separarent, et in hoc vos falsa dixisse cognoscite, quoniam nunc Theodorus archiepiscopus Aegypti, et Horestus Hierosolimitanus, legatos suos ad domnum apostolicum preterito anno direxerunt, et de heresi Jacobitarum conversos, utrum ad clericatum venire debeant, consilium petiverunt, et quoniam pro metu Sarracenorum in omni ecclesia altare minime consecrare poterant, ut eis pannum consecrare liceret postulaverunt. Similiter de Africa Cartaginense clerus et populus temporibus domni Benedicti septimi

papae unum sacerdotem, Jacobum nomine, elegerunt et eum Romam, ut ubi consecraretur, mandaverunt. Epistola, quam secum detulit, inter cetera ita continebat: «Domno beatissimo et apostolico papae Romanae a Deo protectae civitatis clerus et populus Cartaginensis. Postulamus beatitudinem vestram, ut succurratis miserae et desolatae Africanae civitati, quae ita ad nichilum redacta est, ut ubi olym metropolis fuit, vix ibi modo sacerdotes habeantur: et sicut nostri anteriores ad