Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/96

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

GERBERTUS
DE CORPORE ET SANGUINE DOMINI.


I. Sicut ante nos dixit quidam sapiens, cujus sententiam probamus, licet nomen ignoremus: Intuentes, inquiens, Apostoli sententiam, qua dicitur: Quia «animalis homo non percipit ea, quae sunt Spiritus Dei,» haesitamus vehementer, ne minus spiritualiter viventes, cum de spiritualibus responsa paramus, qualia forte nec dum percepimus, in lapidem offensionis et petram scandali incidamus. Sed iterum cum internum aspectum ad eum dirigimus, qui dixit: «Aperi os tuum, et ego adimplebo illud (Psal. LXXX, 11), fidei integritate manente, provocamur respondere, de quo dignum est non tacere, de mysterio videlicet corporis et sanguinis Domini; dicentibus quibusdam idem esse quod sumitur de altari, quod et illud quod est ex Virgine natum; aliis autem negantibus, et dicentibus aliud esse; quibusdam etiam diabolica inspiratione blasphemantibus, secessui obnoxium fore. Super quibus periculosum esset aliquid respondere, sed magis aures obturare, nisi periculosius foret, eos talia proposuisse; quia hoc est pro lacte ab uberibus butyrum aut sanguinem elicere. «Mel, inquit Sapientia, invenisti? Comede, quantum sufficit (Prov. XXV, 16).» Et: «Nimius noli scrutator esse majestatis, nea gloria opprimaris (Ibid., 27).» Et his quidem, qui dixerunt, secessui obnoxium (quod nunquam est auditum) id est, Heribaldo Antisiodorensi episcopo, qui turpiter proposuit, et Rabano Mogontino, qui turpius assumpsit, turpissime vero conclusit, suus ad respondendum locus servetur. Propter eos autem qui idem quod natum ex Virgine, aut aliud dixerunt esse, diversae sanctorum Patrum ponantur sententiae: quae eis quidem videntur diversae, sed possent sufficere si ad plenum et discrete essent intellectae. Dico autem Paschasium Ratpertum Corbeiensem abbatem, qui rogatus, incertum an provocatus, scripsit de eadem re libellum ad centum fere capitula satis utilem: quem cum resperserit multa multorum auctoritate Patrum, ponit ex nomine S. Ambrosii, «quod non alia plane sit caro quae sumitur de altari, quam quae nata est de Maria virgine, et passa in cruce, et quae surrexit de sepulcro, quaeque pro mundi vita adhuc hodie offeratur.» Contra quem satis argumentantur et Rabanus in epistola ad Egilonem abbatem, et Ratramnus quidam in libro composito ad Carolum regem, dicentes esse aliam; vel testimonio Hieronymi, qui dicit, dupliciter dici corpus Domini; vel auctoritate S. Augustini, qui dicit tripliciter dici. Et quia contendunt in libris Ambrosii non ita ad litteram inveniri, ponamus non solum ejus immutabiliter dicta; sed et beatorum Augustini et Hieronymi, et caeterorum, ut sunt inventa: ut, his diligenter perspectis, cui Deus, aut per quem dignatus fuerit aperire, pateat et tantos viros non dissentire, et in catholica Ecclesia unum et idem debere omnes sapere, et schisma non esse. Verum cum ad eos venerimus qui moderno tempore his contentionibus non timuerunt inservire, et ob hoc nihil dignum meruerunt diffinire, nec posteritati venturae potuerunt satisfacere, illud beati Hilarii (lib. VIII De Trinit.) non dubitemus inculcare: «Non est, inquit, humano, aut saeculi sensu in Dei rebus loquendum; neque per violentiam aut imprudentem praedicationem coelestium dictorum sanitati alienae atque impiae intelligentiae extorquenda perversitas est. Quae scripta sunt, legamus: et quae legerimus, intelligamus; tunc perfectae fidei fungemur officio.» Haec contra eos, qui putant Christum categorizasse, ubi ait: Omne quod in os, et reliqua. Vel contra eos, qui dogmatizant, quidquid de corpore Domini dicitur, vel in veritate, vel in figura, ac per hoc in umbra dici. Sed de his posterius. Nunc ut sese habent sanctorum Patrum dicta, immutabiliter ponamus.

II. Ambrosius, in lib. De sacramentis: «Ista esca, inquit, quam accipis: iste panis vivus, qui de coelo descendit, vitae aeternae substantiam subministrat: et quicunque manducaverit hunc, non morietur in aeternum, et corpus Christi est.» Item: «Liquet igitur quod praeter naturae ordinem Virgo generavit, et hoc, quod conficimus, corpus ex virgine est. Quid hic quaeris naturae ordinem in Christi corpore, cum praeter naturam sit ipse Dominus Jesus partus ex virgine? Vera utique caro Christi quae crucifixa est, quae sepulta est; vere ergo carnis illius sacramentum est.» Item: «Sicut verus est Dei Filius Dominus noster Jesus Christus, non quemadmodum homines per gratiam, sed quasi Filius ex substantia Patris; ita vera caro, sicut ipse dixit, quam accipimus, et verus est potus.» Leo papa: «Sic sacrae mensae communicare debetis, ut nihil prorsus de veritate corporis Christi et sanguinis ambigatis.» Augustinus: «Suscepit Christus de terra terram (quia caro de terra est) et de carne Mariae carnem suscepit; et quia in ipsa carne ambulavit, ipsam carnem nobis manducandam ad salutem dedit.» Basilius: «O miraculum! o Dei in nos benevolentia! qui sursum sedet ad dexteram Patris, sacrificii tamen tempore hominum manibus continetur, traditurque lambere cupientibus eum, et cum benedictione complecti, fitque hoc totum sub oculis hu-