Jump to content

Pagina:Patrologia Latina Vol. 54.pdf/23

E Wikisource
Haec pagina emendata est
41
42
P. QUESNELLI PRÆFATIO IN SUAM EDITIONEM.

41 Adem Morello, doctissimus Petavius in sua omnium Synesii Operum editione anni 1612, annis 1631 et 1640 repetita. Servatur modo codex iste in Oratoriana eadem Sammichaelini suburbii bibliotheca.

Venetiis igitur asportatus in Gallias nostras codex Epistolarum S. Leonis, qui olim fuerat celebris illius Dominici Grimani cardinalis : ita enim codicem notatum num. 1124 propria, ut videtur, manu inscripserat : Liber Dominici Grimani cardinalis S. Marci. Is fuit Antonii Venetiarum ducis filius, Sabellici, Niphi, Erasmi, Pici Mirandulæ, aliorumque scriptis celebratissimus, episcopus Portuensis et patriarcha Aquileiensis, vir inculpatissimæ vitæ, raræ in patrem pietatis, omnium scientiarum peritissimus; qui instructissimam 8000 voluminum bibliothecam, Bomnijugis, ut de ea loquitur Erasmus, omnium linguarum libris refertam reliquit, quam nescio an eamdem illam esse recte crediderim bibliothecam, quam in cœnobio D. Antonii Venetiarum idem Dominicus Grimanus cardinalis exstruxit, instruxitque marmoreis signis ac libris exquisitissimis publicæ commoditati, sumptu maximo : quod ita testatur Joannes Dominicus Trajanus in præfatione Operum Guillelmi Alverni episcopi Parisiensis, quorum editionem Venetiis procuravit an. 1591, ope imprimis Grimanici hujus bibliothecæ codicis. Ex his libris manuscriptus unus fuit, quem laudamus, quemque ut eximiæ notæ codicem cardinali obtulerat quidam Antonius Bellonus Utinensis Tabellio [1], quod ejusdem epistola seu Donationis libellus codici præfixus testatur. Hunc Cdescribimus, posteris scilicet significaturum ex quo primum fonte, quem quidem noverimus, prodierint tot egregiæ Leoni Magni epistolæ.

Reverendissimo D. D. Dominico Grimano cardinali Sancti Marci Antonius Bellonus Ultinensis Tabellio S. P. D.

Audio te Venetiis erigere bibliothecam, pulcherrimum Grimanæ virtutis atque munificentiæ monimentum, et maxime lætor : ipsa enim artes liberales, unde clarus honos, colentur in omne tempus. Debebunt et tibi plurimum studiosi, qui posteros omnes multorum participatione voluminum quæsiveris fieri sapientes. Nec mirum: quippe ille es, in quo sapientia cum liberalitate, liberalitas cum sapientia de principatu contendunt. Ut autem ipse quantulocumque possum Dmunusculo tuam augeam istam bibliothecam (librorum namque vetustate, copia, delectu condecoratur) divi 42 ALeonis codicem hunc antiquitate venerabilem ad te do. Videbis, et si dignus visus fuerit, delectis inseres. Cœterum spero, si virtuti fortuna se subscribere dignata fuerit, te quemadmodum scientia et sanctitate, ita gradu et sede, quo nil sane bonis omnibus desideratius, relaturum quondam Leonem ipsum, decimo, qui sedet, si forsan majorem non licet dicere, in nihilo certe inferiorem. Vale.

E regione istius epistolæ habetur etiam nuncupatorium codicis ejusdem epigramma Germani Belloni, Antonii, ut promptum est credere, consanguinei. Et hoc lectori repræsento.








B

En, Grimane, Leo, veteri qui scriptus in Albo
Ad te cœlesti convolat e specula.
Cujus diva tibi fauste dat dextra Libellum,
Felicemque novo nuntiat ore senem;
Perpetuumque tibi tandem promittit honorem,
Qui celer a lævo Juppiter axe tonat.
Ergo cape, atque inter sacrata volumina Pallas
Condet, et in propriis hæc dabit esse locis.
At quæ hunc dextra dedit, propria te sede reponet,
Et te felicem Juppiter usque dabit.

Leoninus iste Grimani codex annorum fere est nongentorum, continetque centum et septem Leonis epistolas, quarum viginti et octo antehac numquam editæ; quas authenticas germanasque esse et stylus, et materies, et codicis antiquitas, et quidquid optimæ notæ sinceritati fetus suffragari potest, manifestissime demonstrant. Earum præterea nonnullas indubitatæ fidei asserunt testes locupletissimi ex variis orbis Christiani regionibus, ex Africa, inquam, Italia, Gallia, et Anglia advocati, sedis apostolicæ pontifices Vigilius papa et Pelagius II, Facundus Hermianensis Cepiscopus, Prudentius Tricassinus episcopus, et Beda presbyter, qui fragmenta earum aliqua protulerunt suis locis notanda. Leo ipse plures earumdem indicat in aliis ejusdem materiæ epistolis, ut in notis nostris observatum lector inveniet.

Nec hoc solum debemus Grimanico codici, quod plurimis magnique momenti epistolis auctiora Leonis scripta reddiderit, sed etiam quod longe emendatiora quam ante essent. Nullus enim codex occurrit ex quo plures insignioresque castigationes hauserimus.

Post epistolas habes aliarum aliquot fragmenta, ut et Commonitorii legatis ad Chalcedonense concilium proficiscentibus dati; quibus et unica adjicitur quæ restat Juliani episcopi Coensis ad Leonem Augustum epistola; cujus Juliani tot ad Leonem nostrum Ddatæ ex legationis officio litteræ nisi temporum injuria excidissent, et Leonis nostri epistolæ, et rerum
  1. De hoc præstanti viro vide Muratorium Rerum Italic. tom. XVI, pag. 23 et 68. Alias vero ejusdem Bellonis litteras scriptas anno 1515, iis anteriores, quas Quesnellus huic præfationi inseruit, hic appendimus. Ex his enim inter cætera discimus, eximium hunc Leoninum codicem antequam in ipsius Belloni et cardinalis Grimani potestatem veniret, fuisse Petri Passerini, celebris Forojuliensis patriæ antiquarii, de quo idem Bellonus in epistola eodem anno data ad Jacobum Purlilianum comitem scripsit : Nihil est in universa patria librorum vetustorum, nihil antiquæ scripturæ, quod non accurate viderit, adamussim collegerit, etc.

    Antonius Bellonus Petro Passerino Sal.

    Librum sanctissimi Leonis papæ, dono quamvis abs te mihi quondam datum, non ut meum, sed ut tuum adhuc reverenter custodivi. Ita enim accipere servareque nolui, ut de Leone tibi liceret non minus quam de me ipso disponere. Cupio nunc ad tui imitationem Angelum Gabrielem illius munere, si concedas, afficere. Poterit enim, cum sit patricius in republica Veneta et litteraria præstantissimus, et Leonem suæ dignitati restituere, et nobis prodesse plurimum. Tu vero de libro non amplius poteris, de me tamen ut semper disponere. Vale.

    Hanc Belloni epistolam, sicut et recitatum alterius epistolæ fragmentum, nobis pro humanitate sua communicavit comes Franciscus Florius cathedralis Utinensis primicerius, qui de optimis studiis, ac de vetustis documentis rebus pluribus bene meritus est.