55
56
SCHŒNEMANNI NOTITIA HISTORICO-LITTERARIA IN S. LEONEM.
55 Aigitur rebus vergentibus, Leo, occasionem esse ratus judicii sui auctoritatem latius proferendi, novos spiritus sumere et, quasi ad se unum definitio tota pertineret, arrogantia sua aliorum moderationi illudere audet. Hujus fastidii plena est epistola modo laudata ad Anatolium, qua lætari se significat, quod epistolæ suæ ad Flavianum assensum præbuerit, seu, ut ipsius verbis utamur, gloriatur
quod sequacem se evangelicæ eruditionis ostendat et de confirmata apud se pace sedis apostolicæ ei gratulatur. Sed plura et luculentiora documenta per legatos suos in concilio Chalcedonensi dedit. Ac primo quidem quam enixe poterat, studui efficere, ut tota synodus differretur, prætexens aptius tempus esse exspectandum, quo plurimi etiam de longinquioribus provinciis episcopi
Bevocari possent; sed fortasse non aliam ob causam quam quia speraret fore ut sua unius epistola, cui omnes totius orbis episcopi nomina sua cum anathematizatione Nestorii et Eutychis errorumque eorum subsignaverant, et porro erant subsignaturi, hæresis confecta existimaretur, præsertim cum de restituendis episcopis in synodo Ephesina injuste a sedibus suis depulsis et Dioscuro cum asseclis a communione prohibendo jam in Constantinopolitana synodo ex suorum quoque legatorum præceptis
[1] actum esset. Accedit quod haud difficulter intelligitur eum veritum esse ne Constantinopolitanus episcopus, cujus in Flaviano sedes per Dioscurum gravi ignominia affecta erat, repentina Alexandrini adversarii depressione elatus hac occasione et animorum affectione
Cuteretur ad sedis suæ prærogativas augendas. Nec vero vanus iste metus fuit, ut ex sequentibus patebit. Enimvero cum nec hoc, nec ut in Italia haberetur impetrare potuisset, Paschasinum Lilybetanum episcopum et Bonifacium presbyterum Nicæam, quo primum indicta erat undeque post Chalcedonem traducta fuit synodus, legatos misit. Incœpit synodus Chalcedone octavo idus Octobris, absolutaque est kalendis Novembribus 16 actionibus
[2], in quibus nihil plane a legatis Romani episcopi omissum est, quo auctoritatem ejus supra illam synodi tollerent. Tam parum etiam ab iisdem sive episcopis præsentibus, sive magistratibus qui cum potestate aderant, reverentiæ habitum fuit, ut non semel clamarent,
sic velle, sic jubere Leonem, id esse in mandatis suis, et
Dminitarentur adeo
se discessuros ni ita fieret. Ac in plerisque quidem pacis studio causarumque disceptandarum urgente necessitate et erga imperatorem observantia, ita iis synodus obsecuta est, ut a Leonis nutu et moderamine pependisse videri possit. De ipsa autem, quæ prima tanti dissidii causa fuerat, Eutychis hæresi, quemadmodum et illa Nestorii, tantum abest ut novi aliquid congregati Patres decreverint, ut potius in tribus, quibus quæstio hæc partim legatorum Romanorum, partim aliorum episcoporum studio agitata fuit actionibus
[3], eadem
56 Aiterum iterumque ad Flavianum epistola, tamquam firmissimum contra istas pravitates præsidium inculcata unaque cum symbolo Nicæno, Constantinopolitano et duabus Cyrilli ad Nestorium epistolis (ex concilio Ephesino) pro unica et perpetua fidei norma ab omnibus sit approbata. Itaque nunc primum episcopi Romani definitio universæ Ecclesiæ fidei regulam constituit, ab eoque universæ quasi Ecclesiæ dictata est. Quo triumpho ille tamen non tamquam novo potitus esse videri voluit, sed vultu et sermone ad gravitatem composito nihil, nisi quod ex ordine et consuetudine Romanæ sedis esset, gessisse se simulavit. Sed quo lætior hic rerum successus fuit, tanto majorem ipsi attulit ægritudinem Anatolii episcopi, quam ipse vocare solebat, ambitio, seu, ut
Bille præ se tulit, cleri ejus, citra ipsius culpam, in sedem Constantinopolitanam studium. Scilicet, peractis omnibus quæ ad primariam synodi curam pertinere visa erant, actione 16 a clero Constantinopolitano et episcopis flagitari cœptum, ut in honorem sedis Constantinopolitanæ synodus aliquid statueret. Leoni id nequaquam improvisum atque inexspectatum fuit. Dederat enim legatis suis in mandatis,
ut si qui forte episcopi civitatum suarum splendore confisi tentaturi essent sibi usurpare, id qua dignum esset constantia retunderent. Quapropter summa illi animi contentione hisce novationibus obnituntur, nec tamen impedire potuerunt quominus decerneretur ut Constantinopolitanus tamquam novæ Romæ episcopus primo post Romanum honore frueretur, et jus
Cpotestatemque in Thraciæ, Ponti et Asiæ diœceses earumque metropolitanos haberet, et barbarorum episcopos ordinaret. Exierant de synodo legati Romani cum de canonibus hac in re condendis agi cœpisset, sed ubi nihilosecius conditos acceperant, postridie redierunt, ac graviter et subdole de actis sese absentibus conquesti, tandem, ut mandato suo ex parte saltem satisfacerent, solemniter iis contradixerunt, aliaque ab humanitate ac sobrietate aliena egerunt, de quibus in epistola ad Leonem moderate dolet Anatolius
[4]. At multo impotentior animi Leo fuit. Spreta imperatorum humanissima voluntatis significatione, spretis episcoporum Orientalium precibus, continuo ille sævire in Anatolium, objurgare eum quod legatis suis parere detrectaverit, ambitum
Dpravum et cupiditatem universæ Ecclesiæ perniciosam objicere, nihil probi, nihil fidi in eo existimare, quin ordinationis ejus initia culpare et jam communionis privationem minari. Ac tamdiu ipsi aliqua in Pulcheria et facillimi animi imperatore Marciano spes supererat, nihil artis ac verborum intentatum reliquit, quo eos sibi conciliaret et impelleret ut Anatolio assensum cohiberent et canones sibi invisi rescinderentur. Non solum enim Nicænæ synodi decreta istis volari contendebat, sed et Alexandrinæ et Antiochenæ sedis prærogativis offici, et multorum
- ↑ Ep. 80, ad Anatolium.
- ↑ Totidem scilicet in actis reperiuntur. Alias 23, ab aliis item 15 numerantur.
- ↑ In 2, 4 et 5.
- ↑ Ep. 101 apud Baller. p. 1134.