69 Arum librorum copiæ, sola voluntate tamen, aut fiducia in vires ipsi non satis cognitas, efficere non potuit quod propositum, et vero insolentius promissum erat. Quo evenit sane ut cum eodem pene tempore præstantissima Balleriniorum opera Venetiis 1753-56-57 prodiisset, omnis ejus labor obscurari et oblivione mulctari inciperet, nec iis quidem quæ recens ex codicibus Vaticanis et Ratisbonensibus protulit, scilicet quod eadem omnia et aliquanto plura apud Ballerinios etiam deprehenderentur, gratiam ab eruditis inire posset. Quippe Ballerinii optimorum codicum mss. abundantia et peritia, usu critices, accurata doctrina ejusque commoda distributione, nec non totius methodo talem Leonis Operum editionem perfecerunt, quali post Constantii Epistolas Bpontificum Romanorum nullus ex omnibus Latinis scriptoribus ecclesiasticis gavisus fuit; ne taceam Romanæ curiæ votis cumulate esse satisfactum, nec Benedictum XIV mandati sui pœnitere debuisse, quo tales huic negotio viros optavit, in quibus dubitare possis majorne doctrina atque dexteritas, an officiositas et studium erga sedem Romanam fuerit; quamquam aliter affecti haud paucis in sententiis ab iis jure suo dissidebunt.
Jam itaque omnis factorum series scriptorum Leonis, ex quo prelo committi cœperunt, duabus conversionibus, quarum altera in Quesnello orditur, altera a Balleriniis progreditur, constat. Posterior priori utique in omnibus quæ ad tractationem scriptoris, pertinent, longissime præstat, modo ne Cobliviscaris Quesnellum suo specimine Balleriniis et omnibus omnino qui post eum ad retractandas scriptorum ecclesiasticorum editiones accesserunt, exemplum longe illustrissimum præivisse. Sequuntur editionum singularum Leonis annales.
1470. Romæ per Conr. Sweynheym et Arn. Pannartz, in-fol. S. Leonis papæ Sermones et Epistolæ ex recognitione et cum præfatione Jo. Andreæ ad Paulum II. In calce :
Complectitur hoc volumen Sermones 92, Epistolas vero 5, quarum prima ad Flavianum episcopum Constantinop. inserta est inter Sermones post decimum Dsextum, reliquæ 4, nempe 1º ad Maximum episc. Antiochenum, 2º ad Anatolium episc. CP., 3º et 4º ad Leonem Augustum, post absolutos Sermones et tractatum ejusdem auctoris contra hæresim Eutychetis, quem Romæ in basilica S. Anastasii habuit, quique proxime Sermonibus succedit, adjiciuntur. Finem operi imponunt ad epistolæ ultimæ argumentum pertinentia Symbolum Nicænum et testimonia excerpta de libris catholicorum Patrum a Leone papa collecta Leonique imperatori directa, quod Dominus noster Jesus Christus verus sit Deus et verus homo. Cuncta vero 70 Ahæc Sermonibus subjuncta, non excluso tractatu contra Eutychetem, foliis 14 constant. Ab initio occurrunt, tribus foliis, Jo. Aleriensis præfatio ad Paulum II, et Rubricæ totius operis per ordinem.
Hæc fere de prima Leonis editione tradidit Audiffredus in libro sæpius nobis laudato p. 47, dictisque ut plurimum convenire deprehendimus habitum alterius editionis ex hac expressæ, quam statim commemorabimus. Hujus vero jam ante Audiffredum mentionem injecerat P. Xav. Laire in specimine hist. typogr. Rom., etc., p. 153, ab illo pro more et consilio libri sui ob leviuscula aliquot παροράματα acerbe castigatus. Exhibent eam Catalogi bibliothecarum Smithianæ p. 265, ducis de la Val. t. I, p. 178, Nic. Rossii, p. 47, Crevennæ novissim. (in-8º) t. I, p. B112, pluraque in Italia exemplaria evolvit Audiffredus, ut adeo mirum sit qui fieri potuerit ut cardinali Quirino ea non innotesceret, quippe qui in Appendice ad Pauli II Vitam, de optimis editt. Rom., dum Aleriensis præfationem ex ed. Florentina recudi curat, Mættarii de hac editione testimonium in dubium vocavit. Aliter se res habet cum editione Coloniensi 1470 in-fol., quam idem Mættarius t. I, part. i, p. 298, addito testimonio Catalogi bibl. Noriberg. Sauberti, p. 118, laudat, quam nulli umquam bibliographo visam novi.
Sine anno, loco et typogr. (Romæ per Ulr. Han.) in-fol. B. Leonis Sermones, etc., descriptione totius præcedenti per omnia similis. Character Udalricum Gallum prodit, eo quem in Quintiliano excudendo C usus est plane conformis. Quam P. Lairii assertionem nos comparatione utriusque exemplaris veram deprehendimus. In utroque etiam libro paginæ lineas 35 comprehendunt, sed hoc differunt quod in Leone tituli sermonum maximam partem [1] litteris uncialibus exscripti sint, in Quintiliano contra omnino desint. Quod si igitur recte ad Ulricum Han. refertur hic typus, verisimile est quam maxime, vel eodem anno, vel sub initium sequentis statim ab eo fuisse elaboratum, quia ita invicem affectos novimus Romanos hosce typographos, ut si quid novi alter protulisset, alter extemplo prelo idem subjiceret. Præter Lairium, Audiffredum et Quirinum, qui omnes oculis hanc editionem usurparunt, laudant eamdem Catal. bibl. Bunav. p. 162, ducis de la Val. p. 179, DNic Rossii p. 47, Pinell. t. I, p. 103. Nostrum exemplum jam notum fecit Hambergerus in Zuverl. Nachr. t. III, p. 203, qui tamen principem statuit, ut nuper etiam in Pinell. Cat. Morellus, quo jure, nescio.
(1475.) Sine loco et typographo, in fol. S. Leonis Sermones. Ab initio : Liber Sermonum sancti Leonis primi papæ, doctoris floridissimi ac eloquentissimi incipit feliciter; deinde eadem linea : Sermo primus de ordinatione sua in pontificem; in fine : Expliciunt sermones Leonis papæ.
- ↑ Deficientes numeravit Audiffredus, scilicet ut negligentiæ Lairium argueret, qui in genere titulos majori charactere expressos esse dixerat.