75 ALeonis Sermones aliquot; in Homiliis præstantissimorum Ecclesiæ doctorum.
1535. Parisiis apud Franciscum Regnault, in-8º. Epistolæ Leonis papæ; in iisdem Conciliis h. a. et l. denuo repetitis, a folio 202 ad 447.
1536. Basileæ, in-fol. Leonis papæ epistolæ quinquaginta; una cum aliis pontificum Rom. epistolis additæ Clementis Romani Recognitionibus, edente Jo. Sichardo a pag. 306 usque ad finem (id est 374).
Jam primæ suæ Clementis Recognitionum editioni, quæ a. 1526 Basileæ apud Jo. Bebelium in-fol. prodiit, addiderat Sichardus pontificum aliquot Romanorum Epistolas plerasque supposititias. Sed longe uberior accessio hæc tulit, Leonis simul non exiguam partem complexa. Diligenter eam Bconsuluerunt fratres Ballerinii.
1538. Coloniæ apud Petr. Quentel., in-fol. Epistolæ Leonis papæ primi, et Decreta; in Collectione conciliorum omnium, auctore Petro Crabbe Mechliniensi T. I, a fol. 343 ad 392.
Pollicetur editor magis propriam et aptam Epistolarum Leonis ordinationem. Quæ enim, inquit, prius confusæ conscriptæ sunt, nunc secundum consulum (modo sciri possint) ac mensium debitum ordinem sunt constitutæ, quibus deficientibus, ordo reliquarum Epistolarum, qui aptior visus est, servatur. Cuique epistolæ præmittitur capitulorum indiculus. Notantur in margine loca Biblica, adjectæque sunt passim lectiones variantes.
1546—47. Coloniæ, in-8º. Tomis II. D. Leonis Cpapæ, etc., Epistolæ decretales et familiares. Ejusdem Sermones et Homiliæ, edente Petro Canisio Noviomagensi, quem Quesnellus scribit professum, adminiculo admodum vetustorum et emendatissimorum exemplariorum se adjutum fuisse. Vide repetitionem hujus ed. a. 1566. Reprehendit autem Quesnellus quod librum de Conflictu vitiorum et virtutum. tamquam Leonis, addiderit.
1551. Coloniæ apud Petr. Quentel., in-fol. Epistolæ Leonis papæ primi et Decreta; in ejusd. Petri Grabbe Conciliis editionis repetitæ.
1551. Ibidem, in-fol. S. Leonis Sermones. Laudat hanc editionem, quid quod tractasse se scribit Jo. Ciampinus in Epistola ad Erasm. Gattola a Caieta. Attamen ne hac quidem professione omnem Ddubitationem nobis exemit, quippe quem in aliis, quas item versavisse videri vult, manifesto lapsum deprehendimus, laudando editiones Lovan. 1566 et Antuerp. 1583, quaternis excusas. Nec magnopere etiam doctrinam suam nobis approbavit, qui, Romanus ipse et Romæ degens Coloniensem hujus anni editionem antiquissimam sermonum dicere potuit.
1553. Venetiis, in-fol. S. Leonis Sermones, eodem Ciampino teste. In suspenso itaque sinamus, seorsim an in collectione aliqua editi sunt.
1555. Basileas per Henr. Petri, in-fol. Leonis papæ primi Epistola ad Flavianum contra Eutychen; in Orthodoxogr. Jo. Heroldi n. 37.
76 A1561. (Coloniæ). S. Leonis opera studio Laurentii Surii.
‹ Laurentius Surius Carthusianus in editione a. 1561 multum temporis ac operæ se posuisse profitetur in corrigendis Leonis Operibus, licet ante annos aliquot, inquit, doctorum virorum studio emendata prodiissent. Fatetur tamen non se totum Leonem suæ integritati ita restituisse, ut nihil jam reliquum esset castigatione dignum; nec mirum esse, ait, cum ipse Leo fateatur, etiam tum cum adhuc in humanis ageret, vitiatam fuisse Epistolam illam suam, quæ est ad Flavianum. › Hæc Quesnellus, ita ut loci ubi hæc editio expressa sit mentionem nullam faceret, qui tamen vix alius quam Colonia esse potest. Ego vero dubio an omnino hujus anni Beditio exstet. Certe Harzhemius in Bibliotheca Coloniensi (Coloniæ 1747, in fol.), p. 220, non nisi 1568 factam novit.
1566. Lovanii apud Hieronymum Wellæum ad intersigne Diamantis, in-8º. Voll. II. Tomus I inscribitur : D. Leonis papæ, hujus nominis primi, qui summo jure Magni cognomen jam olim obtinet, Sermones et Homiliæ, quæ quidem exstant omnes. Altera jam vice summa cum diligentia ad antiquissima exemplaria omnia castigata et aucta. Cum duplici indice. Tomus alter habet : D. Leonis papæ Epistolæ decretales ac familiares, quæ quidem hactenus reperiri potuerunt omnes. Altera jam vice summa cum providentia ad antiquissima exemplaria correctæ.
CUter prior posteriorve tomus sit, in titulo non significatum est. In eo vero exemplari, quod Bibliotheca Regia nobis suppeditavit, inverso ordine ac nos repræsentavimus compacti sunt. Sed anteponere visum est eum cui præfatio editoris et Leonis vita (ex prima ed. 1546-47) accedit, quique, si tempus spectetur quo primum Sermones aut Epistolæ in lucem editi fuerint, merito priorem sibi vindicat locum, quem in omnibus etiam deinceps insecutis editionibus semper obtinuit. Canisii præfatio ad Joannem Lippiensem, episcopum Cirenensem, suffraganeum et ecclesiastem primarium Coloniæ tendit. Incusat furorem sæculi ejusque causam, immanem philautiæ rabiem, unde perversa studia novos scribendi libros, ambitiosa doctrinæ ostentatio, Dpræfractaque quædam sapientiæ præsumptio, item effrenis libido comminiscendi nova dogmata, quibus vetera fastidire simul et antiquari documenta incipiant, tamquam ex fonte oriantur. Per hos demum seu gradus omnis impietatis inquit, huc jam . . . inculcat. Jam Leonem haud benigniorem apud hosce tam reverandarum legum et institutorum majorum contemptores fortunam habiturum præsagit, quos tamen, modo legere velint, omnes ad suspiciendum viri animum et amplexanda quæ temerario ausu spreverint dogmata compulsum iri sperat. Epistolarum ordo ut nobis visum, ex Petri Crabbei editione repetitus est. Cæterum in utraque parte, ad superio-