85 AQuod itaque instar omnium esse possit, Balleriniorum de Quesnelliana judicium hoc loco apponere haud pœniteat. ‹ Quæ quantaque sit ea Leonis editio, inquiunt in præfatione generali, p. 13, quam summo studio curavit Paschasius Quesnellus, illi soli ignorare queunt, qui editionem ejus ignorant. Si textum expendas, qui in æstimandis veterum editionibus primum et potissimum spectandus est, et in quo quæritur num sit emendatos ac ineditis opusculis auctus, plures ille ac præstantissimos codices nactus est, quorum præsidio multa loca in anterioribus editionibus depravata feliciter correxit, et Epistolas pontificis, quæ inter ipsius Opera sacræ historiæ utiliores sunt, ex uno Grimanico ms. octo et viginti antea ineditis augere Epistolis potuit. Præterea alia Bquædam adjecit inedita, inter quæ maxime celebris est antiquissima illa Canonum et Epistolarum Romanorum pontificum collectio, quæ Dionysianæ nihilum cedit, vetustissimique canonici juris studiosis maximo adjumento est. Si vero ipsius editoris lucubrationes textui vel rebus illustrandis insertas consideres (id enim alterum est quod in editionibus quæritur, quænam editio Patrum tot unius [1] editoris observationibus, admonitionibus, notis et dissertationibus locupletata invenietur, quot illa Leonis quam Quesnellus typis impressit? Quæ enim ejusdem pontificis opera parvo volumine, formæ, uti vocant octavæ vel quartæ, in antiquis editionibus comprehendebantur, ob Quesnelli additamenta duos implent non exiguos tomos in-fol. Quem porro non Cmoveant tantum studium in Leone edendo ab eo susceptum et naviter impensum, qui præstanti ingenio et multa eruditione ornatus, plurimum poterat, quique priorem editionem novis curis recognitam post viginti quinque annos recudit auctiorem, adeo ut limata et perfecta, quantum per eum fieri potuit, judicari debeat? › Quæ in eo reprehendi solent ad hæc tria fere redeunt capita : primo arguitur negligentiæ in usu codicum et quidem a summis viris et in antiquorum librorum studio pertissimis Baluzio et Coustantio; deinde accusant libertatem ejus, qua interdum textum nullo allegato codice emendat. Omnium vero gravissima reprehensio hæc est, quod minime veritus sit falsarum doctrinarum patronum se in istis suis lucubrationibus fateri, et non tam DLeonem quam Romanæ sedis prærogativas, nunc palam, nunc latenter impetere. Quod postremum tanto in ipso fuit invidiosus, qui non occultas jamjam odii sui in societatis Jesu asseclas significationes dederat, animumque vix a partium studio liberum gerere videbatur. Ac profecto nostræ etiam 86 AEcclesiæ homines, qui acerrimum quemque Romani pontificis jurium impugnatorem prono fere semper studio amplexi sunt, inficiari non debuissent Quesnellum animo interdum indulsisse, et modo contendendi impetu abreptum, modo studiose nimis vulgatis opinionibus contraria sectantem, talia scripsisso quæ plus speciei quam soliditatis habent. Quod priora attinet, dubium quidem non est quin juste a summis viris Baluzio et Coustantio sit reprehensus, et vel illa, quam modo notavimus, argumentandi ejus ratio æstuans magis quam sobria, non diligentissimum ubique criticum arguit. Sed caveamus ne quod culpa ejus acciderit in fraudis et malevolentiæ statim suspicionem trahamus. Etenim in cognoscendis atque discernendis tot editionibus impressis, Bexaminandisque et conferendis codicibus mss. in tam arduo de genuinis atque supposititiis scriptis judicandi, tam implicato circa annorum rationes constituendas negotio, tam multifario rerum quas attendere debebat minutarum nexu, quis errare potuisse mirabitur et quis delassato aut nimis subinde perspicaci veniam denegabit? Illud denique non celabimus, dissertationes Quesnelli esse fere prolixiores et per singula facta circumductas, sæpe etiam in causis Leonem remotius attingentibus distineri.
1677. Lutetiæ Parisiorum apud Franc. Muguet, in-4º. Leonis papæ Epistolæ quædam et aliorum ad eumdem antehac fere omnes ineditæ, e codice ms. Regio depromptæ a Joh. Bapt. Cotelerio; in Monumentis Ecclesiæ Græcæ. T. I, pagg. 50-65.
CInsunt : 1º Epistola Flaviani Cp. ad Leonem Rom., ex mss. Reg. 1026, 2614; 2º Leonis papæ Romanæ synodi Epistola ad Pulcheriam Augustam, ex ms. Reg. 1026; 3º Leonis Synodica ad Constantinopolitanos, ex eodem codice; 4º Hilarionis seu Hilari diaconi Epistola ad Pulcheriam, ex eodem ms.; 5º Gallæ Placidiæ Epistola ad Æliam Pulcheriam, ex eodem ms.; 6º Leonis Rom. Epistola ad archimandritas Constantinopolitanos, ex eodem codice; 7º Fragmentum Epistolæ Anatolii Cp. ad Leonem pontif. Romanum, ex ms. Reg. 940.
1677. Lugduni apud Anissonios, in-fol. Leonis M. Sermones de præcipuis solemnitatibus Domini et sanctorum; ejusdem Epistolæ decretales et familiares ad diversos; item Tractatus adversus errores DEutychetis ut aliorum hæreticorum; in Bibl. PP. Max. T. VII.
1687. Parisiis et typogr. Regia, in-fol. Decreta Leonis papæ 49, in collectione Dionysii Exigui recusa in vet. codice Canon. Ecclesiæ Rom. Francisci Pithæi novæ editionis pagg. 228-249.
- ↑ Non legerunt itaque Ballerinii, aut si legerunt, tamquam fabulam contempserunt, quæ Richardus Simonius in Critica Bibliothecæ Dupinianæ, v. Leo. T. I, p. 190, sq., de Quesnello ejusque hac opera serio, ut videtur, vultu refert, nimirum, non Quesnellum solum, sed plures, et in quos illud Sumus legio quadret, hujus editionis fuisse auctores. Quesnellum solummodo per multos annos ea quæ a pluribus intra Parisios viris doctis accepisset, collegisse, et quia Latine scribere nesciret, vernaculo sermone composuisse, deinde docto alicui Hiberno, qui olim fuerat oratorii ejus socius, tunc vero rhetoricam in collegio Bellovarensi docebat, in Latinum dedisse transfundenda. Vitam Leonis autem traduxisse P. Gerardum Dubois, eidem sodalitio tunc ascriptum, eumdemque invito Quesnello duriora nonnulla ejus in Romanam sedem enuntiata inter traducendum mutavisse.