93 Atempestates quæ diabolico furore debacchante fidei exitium promovebant, Christi imperium et Romanam Ecclesiam vexabant, de quibus omnibus eas victorias ipse summus pontifex reportavit, quas divo Petro hujusque successoribus Christus Dominus in Scripturis promiserat. Igitur duobus libri de Manichæorum, uno de Priscillianistarum, libro uno de Pelagiana, libris itidem duobus de Eutychiana hæresi et historia, copiosum sermonem instituit. Ac Manichæismi historiam ab ovo inde pertexere cœpit, fortasse non ex primo consilio. Etenim jam absolutum sibi fuisse hoc pensum scribit, cum ab amico monitus, Belsobrii libellum in manus sumeret telamque jam prætextam denuo sibi retractandam esse intelligeret. Hinc Belsobrium magis quam Quesnellum in his libris debellat. BContra in Pelagiana historia ea solum quæ Leonem attingerent spectavit, omninoque in singulis quæ Leonis partes vel scriptis vel factis fuerint, insigni in loco ponit. Jam cum satis ingenium consiliumque viri hisce speciminibus declarata esse reor, ad ipsam Operum Leonis editionem progrediamur.
1753-55. Romæ apud Josephum Collini, in-fol. T. II. S. Leonis Magni papæ primi Opera omnia ad manuscriptos codices emendata, novis monumentis aucta, notis et observationibus adornata studio F. Petri Thomæ Cacciari, Carmelitæ.
Nimirum tria illa quæ in editore requirunt Ballerinii, juxta verba eorum supra producta, ut edilionem præstet emaculatam, novis scriptis auctam et Cillustratam, Cacciarius quoque in hisce voluminibus effecisse sibi visus ac pollicitus est. Quippe emaculatam et locupletatam dedit ex codicibus maxime Vaticanis, quapropter Romanam appellari cupit, illustratam autera præterquam exercitationibus præviis, in notis jamjam textui subjectis, quæ cum fere omnes contra Quesnelli opiniones atque asserta diriguntur, idcirco Anti-Quesnellianam non immerito suam editionem audire prædicat. Rescissis igitur libris quos novo exemplo Leoni vindicatum iverat Quesnellus, rescisso quoque Codice Canonum et Constitutionum sedis apostolicæ, primo tomo Sermones, cum nonnullis aliis monumentis de re liturgica ex Missali et Ordine Romano et Codice Sacramentario desumptis, altero Epistolas solas complexus est. Ac in DSermonibus quidem non una profecto ralione Quesnellum deseruit, restituendo non solum superiorum editorum ordine, quem a veteribus quoque Collectoribus, in manu exaratis archetypis, servatum observarat, et synopses quas illi concinnaverant, sed textu passim ad mss. fidem immutato, et, ut sibi quidem persuasit, emendato. Et quod varias lectiones attinet in editis et mss. libris deprehensas, nusquam vulgatas ab aliis editoribus subduxisse et novas intulisse se affirmat, nisi tum cum ipsorum codicum summa consensio et Leoninæ orationis ratio id postulare videretur, vel quando manifesto antiquorum errore perspecto duorum saltem codicum subsidio easdem castigari posse et debere existimaret. In qua re, inquit, præsertim 94 Aetiam ad consuetas et satis familiares sancti pontificis loquendi formulas alibi expressas attendentes, quædam corrupta loca ex alicubi repetitis supplevimus, admonitis tamen nostris lectoribus de causis quæ Leonis obscura et difficiliora quædam sensa aliis magis perspicuis et certis nos docebant oportere interpretari. Quæ quidem omnia non magis veritatis causa quam ut artibus adversarii sui Quesnelli, quani sæpissime vel Leonem accusantis, aut in præsidium suorum assertorum traducentis, occurreret, fieri debuisse significat. Hujus etiam causa se coactum fuisse scribit, textum codicum mss. subsidio ita restitutum, notis, observationibus et præmonitionibus adornare, ne forte totura illud, quantum esset, quod ex illa castigatione provenire posset utilitatis, aut penitus Binteriret, aut saltem occultaretur, adeoque nonnullorum opinio de Quesnellianæ editionis præ cæteris omnibus præstantia maneret, aut etiam notæ ejus et observationes tantum poudus habere viderentur, quasi a nemine de errore notari aut de falsitate possent convinci. ‹ Necesse ergo fuit, inquit, hisce Quesnellianis notis et observationibus, novas, veriores atque magis sinceriores opponere, easque non ad calcem hujus nostri voluminis reservare, ut quandoque viri alias doctissimi fecerunt, sed easdem convenientibus sibique aptis locis dislribuere, ut lector nullum prorsus laborem in evolvendis libri paginis subiret, ad ea intelligenda quæ hac Romana editione contra Quesnellianam conscripsimus. Quia vero Ctandem (ut diximus) in suarum falsarum propositionum præsidium, Leoninum textum, perperam et violenter interpretatum, adducere consuevit, allaboravimus, ut in his typis majusculis characteribus ea loca excuderentur, quæ magis apta sunt ad arguendam ejusdem nostri adversarii falsitatem et ad evertenda tot asserta minus catholica, ant maxime impudenter ab eodem pronuntiata. › Jam quod ultimam hujus editionis dotem, augmenta in hoc tomo facta attinet, plures in tot diversis, quot manu versabat, mss. codicibus Sermones Leonis nomine inscriptos invenit, quorum alii magis, alii minus sinceri videbantur, alii manifesto mentiri se hoc nomen ostendebant, et ex sexcentis aliorum pannis consuti erant, in quibus omnibus rite et apte discernendis haud levem operam et plusculum temporis perdidit, unumque ex tot Dimpedimentis fuisse conqueritur, cur opinato serius hanc editionem emittere potuerit. Addidit autem genuinis Leonis Sermonibus, quinque novos ex Vaticanis et Vallicellaneis cod. haustos, et postremam partem sermonis de festo Cathedræ S. Petri, quem mutilum et imperfectum primus evulgaverat Quesnellus. Sunt autem : I. De Dominica Resurrectione, idem, quem Trombellus dederat cujus de sinceritate ejus dubia prolixa præmonitione evertere noster studuit. II. De festo Ascensionis Dominicæ. III, IV. In festum SS. fratrum Machabæorum, Romæ kalend. Augusti in Ecclesia S. Petri ad Vincula celebrari solitum. Posteriores duo in vetustis codd. vel anonymos vel sub Augustini nomine offendit, sed suo aliorum-