101autem ex mss. codicibus emendarunt et nonnullis in locis suppleverunt. Subjicitur Breviarium adversus hæreticos, seu, ut alibi inscribitur, Breviarium fidei adversus Arianos, quod Sirmondus olim sine auctoris nomine edidit. Leoni quippe assertum invenerunt in duobus antiquis codicibus, Patavino atque Mediolanensi, qui etiam correctiones aliquot præbuerunt. Licet autem in duobus aliis codicibus, a Sirmondo inventis inter ejusdem pontificis Opera insertum fuerit, ob manifestum tamen scriptoris discrimen ipsi pontifici attribui non posse, sed fortasse aliquid quod ad nostram notitiam non pervenerit, cum eodem conjunctum habuisse, ideoque appendice non indignum judicarunt. Post hæc, ne quid desset quod Quesnellus suæ editioni inseruit, repræsentarunt Hilarii BArelatensis Vitam et Opuscula, duobus, Sermone scilicet de miraculo Genesii Arelatensis martyris, et Carmine de Machabæis, aucta et ex aliquot mss. exemplaribus emendata. Hactenus appendix. Dehinc in hoc tomo undecim ex Quesnelli dissertationibus, quæ vel ad Leonem, vel ad præmissa Opera spectarent, recusæ sunt. Cuique dissertationi subjiciuntur observationes, quæ, ut inquiunt, dissertationis censoriæ vicem gerere possint, et ad præcipuum quodque thema a Quesnello propositum refellendum tendunt. Ubi autem quædam tantum in dissertationibus corrigenda aut confirmanda essent, notationes in calce paginarum appositæ sunt; id, quod in prima præsertim, quæ Vitam Leonis describit, servari debuit, in qua etsi non pauca castiganda, nonnulla etiam adjicienda Cfuerint, plura tamen satis constare fatentur. Concludunt hunc tomum ejusdem Quesnelli observationes et notæ in Leonis Epistolas, quas uti prolixiores ipse quoque post dissertationes vulgavit, una cum annotationibus editorum in ima paginæ ora subjectis.
Tertius tomus, complectens vetustissimam Collectionem Canonum et Constitutionum sedis apostolicæ aliaque antiquissimi juris canonici monumenta, totus editoribus proprius et peculiaris, idemque amplissimæ utilitatis et maximo editioni huic ornamento est. Tametsi enim laudata collectio a Quesnello primum e duobus exemplaribus mss., Oxoniensi altero, recentiori ac valde mendoso, altero Thuaneo, antiquiori et optimæ notæ, sed quod, serius acceptum, non diligenter satis adhibere potuit, edita et quinque Ddissertationibus, quæ hic quoque subjiciuntur, illustrata fuerit; Ballerinii tamen, cum in ea non solum multo plura e Thuaneo codice aliunde, sed quam 102 Aplurima etiam ex alio, hactenus ignoto, at pervetusto bibliothecæ Cæsareæ libro ejusdem collectionis accepissent; permulta menda corrigere ipsamque meliori et primigeniæ quasi formæ restituere potuerunt. Neque vero hoc contenti fuerunt; conquisitis enim, quæ ad hujus collectionis castigationem et illustrationem adjumenti aliquid conferre possent, subsidiis, præsertim aliarum veterum collectionum mss. exemplaribus, in quibus omnia, vel fere omnia hujus collectionis documenta, licet sparsim inserta, reperire et recognoscere contigit : aliam ex hoc studio eamque longe præstantiorem collegerunt utilitatem. Nacti enim sunt in iisdem codicibus non pauca rarissima juris antiquissimi canonici monumenta, quæ post laudatam Collectionem vel emendatiora, Bvel primum omnino edere ipsis licuit [1]. Simul autem hoc ipso diligenti mss. librorum examine factum est, ut non solum aliquot ignotas et ineditas collectiones Canonum deprehenderent, sed tales circa vulgatas etiam collectiones notitias colligerent, quæ novissimos et eruditissimos harum rerum scriptores latuerunt, quibusque juris canonici antiqui historia eximie illustrata est. Quippe inde enatus est tractatus de antiquis tum editis, tum ineditis collectionibus et collectoribus canonum ad Gratianum usque, Quesnellianæ collectioni præmissus, quo quidquid ab aliis hactenus de eadem materia disputatum fuerat, vileseere statim et quasi sordere cœpit. Dispescitur ille in quatuor partes, quarum prima de Græcis Canonum collectionibus, secunda de antiquioribus collectionibus CLatinis, quæ vel sunt anteriores Dionysio, vel ex fontibus Dionysio anterioribus originem ducunt, tertia, de Collectionibus Dionysianis et cæteris, quæ a Dionysio profecerunt, quarta denique, de antiquis Canonum breviationibus, aliisque collectionibus Latinis in titulos et locos communes distributis, ad Gratianum usque, exponit. Claudunt hunc tomum quinque dissertationes Quesnelli ex sexdecim reliquæ ad Codicem Canonum pertinentes cum prolixioribus ac valde utilibus Balleriniorum annotationibus et correctionibus. Enimvero tantum abest ut hac generali hujus editionis descriptione satis declaratum arbitremur quantum ingenii, doctrinæ ac studii illi sit impensum, ut potius, si quis omnes ejus dotes rite explicare velit, singulorum ei Sermonum atque Epistolarum Dtractationem enarrandam putemus. Tot sunt profecto tamque illustria artis atque sagacitatis horum virorum documenta, ut, si in aliis non sane vulgarium scri-- ↑ Sunt ea quidem : 1º Prisca Canonum editio Latina, complectens Canones conciliorum Ancyrani, Neocæsariensis, Nicæni, Sardicensis, Antiocheni, Constantinopolitani primi et Chalcedonensis, quæ primum in lucem prodiit ex antiquissimo ms. Christophori Justelli, a Balleriniis autem cum aliis vetustis mss. collectionibus collata integra et emendatior exhibetur; 2º Antiquissima interpretatio Latina Canonum Nicænorum, nunc primum edita ex ms. Vat. Reginæ Suecorum 1997; 3º Vetus interpretatio Latina Canonum Nicænorum, Sardicensium et Chalcedonensium, aliorumque documentorum ad Nicænam et Sardicensem synodum pertinentium, nunc primum edita ex perantiquo ms. codice 55 capituli Veronensis. 4º Documenta juris canonici antiqui : 1. Canones concilii Carthaginensis celebrati a. 419, uti leguntur in antiquissimis collectionibus Italicis; 2. Concilium Carthaginense a. 421, sub Aurelio xviii, ex ms. cod. 55 cap. Veronensis nunc primum editum; 3. Statuta Ecclesiæ antiqua ex præstantissimis mss. collectionibus edita; 4. Epistola canonica : Quæ debeant adimplere presbyteri, diaconi, seu subdiaconi; 5. Præcepta S. Petri de sacramentis conservandis; 6. Glycerii imp. Edictum contra ordinationes Simoniacas, nunc erutum e ms. Vat. Reg. 1997.