103 Aptorum operibus evenire soleat ut usu atque consuetudine diuturniori opinion ab initio concepta minuatur, aut etiam peccata et errores auctoris passim oculis retegantur, hoc opus contra, quo magis assiduo studio versaveris, tanto impensius admirere necesse est. Exemplo sit, cui exempla sufficiunt, admonitio prima et secunda Epistolæ ad Aquileiensem episcopum et Septimum Altinatem (quacum decima octava ad Januarium Aquileiensem conjuncta est), præmissa, nec non illa in epistolam vigesimam octavam ad Flavianum. Ne autem alterum hujus tam laudatæ operæ momentum taceam, in quo tam ob diuturnum, quod Romanæ sedis episcopi eorumque jurium et potestatis rigidiores defensores aluerant, ejusmodi editionis desiderium, quam ob speciale Benedicti XIV Bmandatum, pars longe gloriosissima laboris editorum posita esse debebat, Quesnelli refutationem dico : illud quidem haud inviti fatemur, doctrinam et methodum, qua singulis adversarii sui assertionibus et argumentationibus modo apertis modo tectis occurrere, easque innumeris in locis et tantum non in singulis paginis levitatis aut manifesti erroris, aut, quod magis est, fallaciæ et fraudis arguere calluerunt, tam arcte cum universa ingenii atque eruditionis eorum laude esse conjunctas, ut ab ea omnino divelli nequeant, nec crebro accidere possit ut criticam eorum facultatem et explicandi artem laudando hanc in Quesnelli disputata crisin reprehendas, quod autem universam quæstionum de primatus pontificii vel ac potestate enodationem attinet, de horum virorum hæresi, paucis, ut equidem arbitror, ignota [1], a Cnobis hoc loco haud refert judicium ferri, quod vel alienissimus a partium studio propter auctorum artificium periclitetur. Diligens hujus editionis recensio exstat in Bibliotheca theologica (vernacule scripta) Jo. Aug. Ernesti, T. IV, fasc. vii (1763), pagg. 579-614.
1761. Florentiæ impensis Antonii Zatta Veneti, in-fol. Vita, Epistolæ et Decreta Leonis papæ I; in Jo. Dominici Mansi nova et ampliss. sacror. Conciliorum Collectione, T. V, col. 1203-1430; T. VI, col. 1-432.
Etsi hic titulus Labbeanam et Binianam editionem sapit, nec umquam fere Mansius, et ne quidem in Coustantii gratiam a Labbeo veluti in Veneta Coletiana repræsentatur, recedere ausus est, hoc Dloco tamen præcessorum suorum exempla deseruit et Balleriniorum editionem exprimere curavit, non tam ob insignem hujus operæ præstantiam, quam quia facilius sic negotium expediri posse videretur. Intelligebat enim, post Quesnelli, Cacciarii et Balleriniorum editiones, multa sibi in Labbeo sarcienda ac supplenda fore, et quia metuebat ne in additionibus hisce locis suis inserendis sine ipsi interdum oscitanti aliquid mendi vel transpositum obreperet, cui malo in 104 Atanta a loco ubi editio præstabatur (Venetiis), distantia vix succurri potuisset, vel fucus aliquis fieret typographis, ut aliud pro alio folium assumerent et loco non suo nonnulla assignarent, Balleriniorum pro Labbeana assumendam judicavit. Hanc autem, inquit, quasi veritus ne satis ingenium declarasset, præferendam cæteris existimavi, non quod præstantiorem duxerim ea quam pater Cacciari Carmelita eodem fere tempore quo Ballerinii suam adornavit et Romanis typis produxit, sed quod Venetiis excusum opus, Veneto typographo paratior erat et ad manus. Sic tota hujus immerito laudati hominis compilatio ne minimam quidem liberalitatis speciem præ se fert! Servavit ex Balleriniorum animadversionibus eas quas textui statim subjecerant, criticas fere et breviores; Bfusiores autem, veluti admonitiones et dissertationes pro consolii sui a Balleriniorum fine discrepantia subduxit, aut subinde paucioribus verbis contraxit. Inseruit etiam Cacciarii additamenta, quæ apud Ballerinios desideraret et Sirmondi notas rariores ex appendice ejus in Concilia, quemadmodum in Coletiana Conciliorum editione erant exhibita. De suo addidit synopsin quarumdam epistolarum Leonis vetustissimam ex codice Lucensi 190, Balleriniis non incognitam, et ne quid ex superioribus periret, vitam Leonis ex libro Pontificali cum Binii notis præmisit. Hic vero mihi aliquis objiciet fieri illud debuisse propter majorem cum cæteris partibus consonantiam. Audio equidem, neque id magnopere reprehendo, sed totam operam improbam et fama hujus viri indignam Ccenseo. Quid enim referebat tanta cum pompa repetere quæ ante centum et amplius annos satis laudabiliter quidem conscripta essent, et alias atque alias eruditorum hominum annotationes et emendationes tam anxia sollicitudine assuere, cum longe fructuosius ipse studium suum tali operi consecrasset. Cæterum monitu non eget epistolas ad concilium Chalcedonense pertinentes non iterum in actis illius expressas esse, sed lectores ad hanc integram collectionem remitti.
1780. Helmstadii litteris viduæ Schnorri, in-4º. Leonis Magni episcopi Romani epistola contra Eutychen de vera incarnatione Domini ad Flavianum episcopum Constantinopolitanum. E recessione Balleriniorum cum præcipua varietate lectionis, notulis Det admonitione historica. Civibus academiæ Juliæ Carolinæ in religione solemni Christo incarnato sacranda a 1780; commendata (ab Henrico Philippo Conrado Hencke theologo Helmstadiensi).
Præclare editor celeberrimus hac solemni occasione usus est, ut juvenibus sedulo theologiæ operam navantibus libelli tam illustris argumenti copiam faceret. Quapropter in præmissa ipsi epistolæ admonitione historica primo loco, quanti illa in historia dogmatis de Christo momenti sit, ostendit, deinde de- ↑ Notus est alter ex fratribus inter adversarios Febronii, edito opere Veronæ 1768 in-4º hoc titulo : De Potestate summorum pontificum et conciliorum generalium liber, una cum vindiciis auctoritatis pontificiæ contra opus Justini Febronii, auctore Petro Ballerinio, presb. Veron. Accedit Appendix de infallibilitate eorumdem pontificum in definitionibus fidei.