Jump to content

Pagina:Patrologia Latina Vol. 54.pdf/63

E Wikisource
Haec pagina emendata est
121
122
PRÆFATIO IN SERMONES S. LEONIS MAGNI.

modi expertus, non multa Lectionaria recoluit, nec in iis quæ adhibuit omnes Leonis sermones sanctos, non paucos, hoc subsidio desertus, cum posterioribus tantummodo collectionibus, quæ minus emendatæ sunt, conferre coactus fuit. Nos autem cum Lectionariis potissimum deferendum intellexerimus; nulli lahori parcentes, quotquot potuimus diligenter exquisivimus, quoad felici successu omnes sermones in Lectionariis reperire et conferre utiliter licuit, quatuor tantum exceptis memorandis num. 9, quos in tam multiplici Lectionariorum copia frustra quæsivimus. Hic vero profitendum est, nec potuisse nos, nec necessarium putasse singulos sermones relegere cum omnibus ejusmodi mss., cum in permultis eos descriptos invenimus. Satis enim duximus, si conferrentur cum Lectionariis præstantioribus, cæteri vero hujusmodi codices expenderetur, ubi quædam loca varias hinc inde lecliones afferentia majorem difficultatem facesserent.

§ II. De mss. Lectionariis certa Romanis.

6. Sed ut de ejusmodi Lectionariis peculiaria quædam dicantur, non tam eorum multitudinem quam nonnullorum præstantiam plurimi facimus. Quesnellus nullos Romanos ejusmodi codices vidit, qui tamen semper in Romana Ecclesia diligenter custoditi, et ad posteros transmissi, cum ex originariis et autographis Leonis scriptis originem ducant, maximæ sunt auctoritatis. Nos autem quatuor mss. iibros invenimus, quos certe Romanos possumus affirmare, eo quod in publicis Romanarum Ecclesiarum officiis olim adhibiti fuerint. Tales autem sunt primo duo codices Vaiicani pergameni in-folio 3835 et 3836, qui Romanis, seu, ut aiunt, uncialibus litteris octavo circiter sæculo scripti ad basilicam SS. Philippi et Jacobi pertinebant, uti docet hæc antiquarii notatio in fine cod. 3835. Qui legis, obsecro, ut ores pro scriptore, ut per apostolorum principum (Leg. principem) solvantur vincula Agimundi presbyteri peccatoris sicut inutilis scriptoris. Deo cœli grates. Basilica apostolorum Philippi et Jacobi. Miram autem antiquitatem primi exscriptoris confirmant hæc verba sermonibus de Ascensione subjecta, quibus Leo nondum inter sanctos relatus domni titulo donatur. Expliciunt sermones domni Leonis pape de Ascensione Domini nostri Jesu Christi numero duo. Deo gratias. In hoc ms. 3835, qui a P. Josepho Blanchinio accurate describitur cum characteris specimine tom. II Evangel. quadrupl. pag. 602, exstant Leonis de Passione primi decem sermones, duo de Ascensione, tres de Pentecoste, et duo de S. Petro. Vaticanus 3836 exhibet tres sermones de jejunio decimi mensis, in editis primum, septimum, et octavum, tres item de natali ipsius, id est de assumptione, Leonis ad pontificatum, in editis primum, cui secundus annectitur, tertius, et quartus, novem de jejunio septimi mensis, et sermonem de S. Laurentio.

7. Alii porro duo sunt Lectionarii libri basilicæ S. Petri. Primus signatus num. 107, licet charactere posteriori exaratus, pluris tamen habendus est. Non solum enim descriptus fuit ex antiquiori Lectionario ejusdem basilicæ, longo usu detrito, aut fere consumpto, originem ducente ex iis autographis quæ Leo Romanæ Ecclesiæ reliquerat; verum etiam emendatior est multo quam cæteri : unde permultas et insignes ex hoc emendationes excerpsimus, quas nullis vel pacis aliis in libris reperimus. Hunc autem ad usum spectasse ipsius basilicæ, dubitare non sinit accurata quæ in fine legitur descriptio redituum qui ex toto christiano orbe eidem basilicæ solvebantur. Continet autem sermones ab Adventu ad Passionem Domini, et cum omnes sermones Leonis nomine inscriptos sinceros, nullos autem supposititios exhibet : tum vero nulli ejus temporis sermones Leonis in hoc codice desiderantur, quatuor tantum exceptis : 20, de jejunio decimi mensis; 51, de Quadragesima, et 56 ac 60, de Passione : dum alii libri Lectionarii aliarum Ecclesiarum non paucos sermones prætereunt, et nonnullos plerumque Leoni tribuunt qui alios habent auctores. Huic codici similis plane est alter ejusdem basilicæ 105, nisi quod librarius in postremis aliquarum solemnitatum sermonibus describendis nonnumquam defecit. Ex eodem tamen exemplo prodit, cum sermones quos exhibet eodem ordine ac iisdem fere lectionibus præferat. Si superessent in eadem basilica exempla alterius partis, quæ a Paschate ad Adventum excurrit, nihil dubitamus quia cæteros omnes, aut fere omnes Leonis sermones pariter descriptos invenissemus, adeo ut ex hac una bibliotheca emendationes tutius peti potuissent. Sed cum hæc pars ibidem desideretur, quæ exactissima omnium fuisset magno ac potiori subsidio orbati fuimus.

§ III. De aliarum Ecclesiarum mss. Lectionariis, quantumque contulerint. Tres S. Leonis sermones ex unico Nicolai Fabri codice editi vindicantur. De Lectionariorum incommodis, et de ipsorum utilitate.

8. Cum vero Lectionaria aliarum Ecclesiarum jam memorata expenderimus, licet nulla ita universim sint accurata uti laudati basilicæ Vaticanæ codices, tamen non paucas lectiones optimas vel confirmarunt, vel præbuere, et sermonibus qui in illis deerant præsidium non modicum attulerunt. Quorumdam etiam sermonum exempla nemini inventa, multiplicate codicum quos undequaque exquisivimus, reperire nobis feliciter contigit. Quatuor sermones de collectis, et unum de octavis apostolorum, quos ob causam peculiarem Leonis cæteris Lectionariis insertos desperabamus, invenimus in ms. Lectionario Vallicellano A. 6. Sermones ejusdem proprios de natali sui, quos nullis in Lectionariis Quesnellus naucisci potuit, in Vat. 3836, nec non in Vallicellano A. 7, inventi fuere, quinto excepto, qui ex singulari Fabri codice editus fuit.

9. Reliqui sunt sermones quatuor, quos in nullo Lectionario nancisci potuimus, nimirum sermo quintus de natali papæ, sextus de collectis, nonus de jejunio decimi mensis, et nonagesimus sextus, inscriptus :