Pagina:Patrologia Latina Vol. 54.pdf/70

E Wikisource
Haec pagina emendata est
135
136
PRÆFATIO IN SERMONES S. LEONIS MAGNI.

non dedisse; ex ordine enim et quantitate sermonum speciale de eadem judicium ferre possemus. Hunc tantum peculiarem titulum ex eodem codice recitat in observatione ad primum sermonem, quam præmissæ admonitioni inseruimus. In nomine Dei summi. Incipiunt tractatus quos a die ordinationis suæ per continuum quinquennium beatissimus papa Leo dixit ad populum. Ex his autem verbis colligi posse credidit Quesnellus hanc sermonum collectionem derivare ex exemplo collectionis Leonis ævo exaratæ. Inquit enim : Totus vetustatem spirat titulus iste, indicatque sermones, seu tractatus (quæ vox Leonis ævo familiaris), descriptos fuisse ex codice pontificis istius ætate exarato. Cum enim ex ipsis sermonibus nulla indicia prodeant quibus appareat quo quisque anno dictus fuerit, oportet ut statim fere post quinquennium illud descriptum sit primum codicis istius exemplar. Vox quidem tractatus pro sermonibus usurpata antiquitatem redolet; at si codex editos sermones continet, titulus qui hos primo quinquennio pontificatus Leonis tribuit, id est inter annum 440 et 445, manifestum errorem prodit. Etenim sermones novem de jejunio mensis decimi, decem de Nativitate Domini, octo de Epiphania, unum et viginti, vel saltem decem et novem de Passione Domini, ex ipsa sermonum, qui diversis annis recitati fuerunt, computatione quinquennium excedunt; quemadmodum transcurrunt etiam nonnulli sermones de collectis, uti ex annorum characteribus in iisdem indicatis liquet. Sermones octavus de Nativitate, et sextus de jejunio septimi mensis, Eutychem veluti hæreticum expresse nominant, quod fieri debuit citius ann. 449, vel potius aliquanto post : hoc enim anno errorem quidem ejus Leo condemnavit; sed cum Eutychem correctum iri speraret, personæ pepercisse videtur. Sermo de octavis apostolorum, qui post direptionem Romanæ urbis habitus fuit, post an. 445 collocari debet. Tractatus contra hæresim Eutychetis (nobis sermo XCVI) recitatus fuit in basilica S. Anastasiæ post Proterii mortem, quæ incidit in annum 457. Ex his igitur confirmatur quod initio statuimus, nullum superesse codicem qui collectionem Leonis ætate exaratam contineat.

§ VI. De Homiliario Pauli Diaconi.

26. Restat ut de Homiliario Doctorum nonnulla dicamus, hoc enim pariter veluti codice utendum erit. Hujus Homiliarii auctor est Paulus Diaconus, qui jussu Caroli Magni varias Patrum homilias pro festorum ratione collegit exeunte sæculo viii. Id liquet ex præfatione ejusdem Caroli præfixa rarissimæ editioni Spirensi an. 1482, et a Mabillonio recusa tom. I Analectorum pag. 25. Leonis sermones XX, ibidem inserti leguntur. Hæc autem collectio cum originem ducat ex mss. libris antiquioribus sæculo ix qui Paulo Diacono usui fuere, non minimi facienda fuit. Cum vero plures ejusdem Homiliarii editiones prodierint, Quesnellus aliquando hoc allegans adhibuit editionem valde posteriorem, in qua alii ex editis Leoninis non pauca mutarum. Nos vero ut germanas Pauli Diaconi lectiones cognosceremus, contulimus editionem Basileensem Nicolai Kessler anni 1496, sumptam ex vetustissimo codice Ecclesiæ Basileensis; quæ licet non minus quam Spirensis nonnullos sermones auctorum posteriorum addititios præferat, genuinam tamen Pauli Diaconi editionem quoad cæteros et Leoninos exhibet : qui sane sine addititiis in duobus mss. Augiensibus inveniuntur, eodem Mabillonio teste tom. IV Analector. pag. 631 et 632.

§ VII. De ms. Baberino continente varias lectiones sermonum S. Leonis.

27. Antequam ab hac præfatione manum submoveam, præmonendum est, me, dum Romæ versarer, in bibliotheca Barberina invenisse recentiorem codicem 3520, qui non paucas variantes sermonum S. Leonis editioni paratas exhibet. Præmittitur Italica epistola Laurentii Mari scripta die 30 Martii 1677. Cum eminentissimi cardinalis Francisci Barberini et Brancacii tum prælati nomine ab eo quæsitum fuisset quid Joannes Baptista Marus frater suus in editionem Leonis reliquisset, respondit ante aliquot annos in manus ejusdem fratris venisse editionem sermonum Leonis, in cujus marginibus Gerardus Vossius, præpositus Tungrensis, variantes lectiones notaverat : has autem exinde excerpsisse Joannem Baptistam, aliasque variantes ex aliis codicibus et editionibus addidisse eo consilio, ut novam sermonum editionem vulgaret cum titulo : Sermones S. Leonis Magni restituti ad fidem plurimum codicum mss., concluditque, editionem prædictam cum variantibus Vossii, et sui fratris lucubrationes se tradidisse Michaeli Angelo Riccio, postea cardinali, ex quo, quicumque velit, ea petere poterit. Sequitur præfatio Joannis Baptistæ Mari editioni præmittenda, quam hic subjicimus.

LECTORI JOAN. BAPTISTA MARUS.

‹ Prodit iterum in lucem divus Leo rebus omnibus magnus, ultima manu et accuratiore quam ante diligentia restitutus. Tanta est dignitas auctoris, eloquentiæ majestas, sanctitas vitæ, tanta devicatum hæresum, et frenati Attilæ, ac servatæ Romæ gloria, ut in ipsius scriptis ad germanam sententiam revocandis non possit sine uberrimo Ecclesiæ fructu et sine summa eruditorum voluptate elaborari. Fuit iste labor paucis ante annis P. Theophili Rainaudi soc. Jesu theologi, de cujus multiplici eruditione præclara monumenta ab eo typis edita abunde testantur. At quoniam non tam ex ingenio et doctrina quam ex varietate codicum typis editorum et fide antiquorum manuscriptorum opus susceptum pendebat; licet non sine laude et utilitate in eo desudarit, tamen cum plurima utriusque generis exempla ei defuerint, non potuit pro voto tanti pontificis scripta nativo nitori restituere : quo factum est ut et operi deesset optata absolutio et in sacri