Pagina:Phép giảng tám ngày.pdf/11

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

perſoluere, ne mulctetur pœna. quicunque famulatur rebelli, vel latrocinijs intentus ſeipſum tanquam magiſtratum conſtituit, incidet in pœnam à Rege expoſcendam Quicunque eſt intraregnum debet inquirere quiſnam ſit Rex, vt illum veneretur. Quantò magis qui ſunt in hoc mundo tenentur inquirere, quiſnam ſit verus cæli & terræ rerumque omnium creator & Dominus, vt illum colant. Rerum enim omnium Conditorem neceſſario debemus inquirere vt illum colamus, ſic enim poterimus ad beatitudinem cælestem peruenire quod ſi quis inquirere negligat, vt colat verum Dominum, atque interim colat & veneretur diabolum, perinde ſe habet atque ſi quis in hoc regno rebellis alicuius ſigna ſequatur. Qui cœli Dominũ reueretur vt decet, perueniet ad cœli regiam cum Domino cœli; at qui