Pagina:Pline l'ancien - Histoire naturelle, Littré, T1 - 1848.djvu/137

E Wikisource
Haec pagina emendata est
113
LIVRE II.


indagare tentaverunt : et Solem abesse a Luna undeviginti partes, quantum Lunam ipsam a terra prodiderunt. Pythagoras vero vir sagacis animi, a terra ad Lunam, centum viginti sex millia stadiorum esse collegit. 2Ab ea usque ad Solem, duplum ; inde ad duodecim signa, triplicatum : in qua sententia et Gallus Sulpicius noster fuit.

XX.

1(xxii.) Sed Pythagoras interdum ex musica ratione appellat tonum, quantum absit a terra Luna. Ab ea ad Mercurium, spatii ejus dimidium : et ab eo ad Venerem fere tantumdem. A qua ad Solem sesquiplum : a Sole ad Martem, tonum, id est, quantum ad Lunam a terra. 2Ab eo usque Jovem, dimidium : et ab eo ad Saturnum, dimidium, et inde sesquiplum ad Signiferum. Ita septem tonos effici, quam diapason harmoniam vocant, hoc est, universitatem concentus. In ea Saturnum dorio moveri phthongo, Jovem phrygio, et in reliquis similia, jucunda magis, quam necessaria subtilitate.

XXI.

1(xxiii.) Stadium centum viginti quinque nostros efficit passus, hoc est, pedes sexcentos viginti quinque. Posidonius non minus quadraginta stadiorum a terra altitudinem esse, in qua nubila ac venti, nubesque proveniant : inde purum, liquidumque, et imperturbatæ lucis aerem. Sed a turbido ad Lunam vicies centum millia stadiorum. Inde ad Solem quinquies millies : eo spatio fieri ut tam immensa ejus magnitudo non exurat terras. 2Plures autem nubes nongentis stadiis in altitudinem subire prodiderunt. Incomperta hæc et inextricabilia ; sed prodenda quia sunt prodita. In queis tamen una ratio geometricæ collectionis nunquam fallacis possit non repudiari, si cui libeat altius ista persequi ; nec ut mensura (id enim velle pæne dementis otii est), sed ut tantum æstimatio conjectanti constet animo. 3Nam quum trecentis sexaginta et fere sex partibus orbis Solis, ex circuitu ejus patere appareat circulum, per quem meat ; semperque dimetiens tertiam partem ambitus, et tertiæ paulo minus septimam colligat : apparet, dempta ejus dimidia (quoniam terra centralis interveniat), sextam fere partem hujus immensi spatii, quod circa terram circuli solaris animo comprehenditur, inesse altitudinis spatio : Lunæ vero duodecimam, quoniam tanto breviore, quam Sol, ambitu currit, ita ferri eam in medio Solis ac Terræ. 4Mirum quo procedat improbitas cordis humani, parvulo aliquo invitata successu, sicut in supradictis; occasionem impudentiæ ratio largitur : ausique divinare Solis ad terram spatia, eadem ad cælum agunt, quoniam sit medius Sol : ut protinus mundi quoque ipsius mensura veniat ad digitos. Quantas enim dimetiens habet septimas, tantas habere circulum duo et vicesimas ; tanquam plane a perpendiculo mensura cæli constet !

5Ægyptia, ratio, quam Petosiris et Necepsos ostendere, singulas partes in lunari circulo (ut dictum est) minimo, triginta tribus stadiis paulo amplius patere colligit : in Sa-

pline. – t. i.
8