turni, amplissimo, duplum : in Solis, quem medium esse
diximus, utriusque mensuræ dimidium. Quæ computatio
plurimum habet pudoris, quoniam, ad Saturni circulum
addito Signiferi ipsius intervallo, innumerabilis multiplicatio efficitur.
XXII.
1(xxiv.) Restant pauca de mundo : namque et in ipso cælo etellæ repente nascuntur. Plura earum genera. (xxiv.) Cometas Græci vocant, nostri crinitas, horrentes crine sanguineo, et comarum modo in vertice hispidas, fidem Pogonias, quibus, inferiore ex parte, in speciem barbæ longæ, promittitur juba. Acontiæ jaculi modo vibrantur, ocyssimo significatu. 2Hæc fuit de qua quinto consulatu suo Titus imperator Cæsar præclaro carmine perscripsit, ad hunc diem novissime visa. Easdem breviores et in mucronem fastigiatas, Xiphias vocavere, quæ sunt omnium pallidissimæ, et quodam gladii nitore, ac sine ullis radiis : quos Disceus, suo nomini similis, colore autem electro, raros e margine emittit. 3Pitheus doliorum cernitur figura, in concavo fumidæ lucis. Ceratias cornus speciem habet, qualis fuit quum Græcia apud Salamina depugnavit. Lampadias ardentes imitatur faces : Hippeus equinas jubas, celerrimi motus, atque in orbem circa se euntes. Fit et candidus cometes, argenteo crine, ita refulgens, ut vix contueri liceat, specieque humana dei effigiem in se ostendens. 4Fiunt et hirti villorum specie, et nube aliqua circumdati. Semel adhuc jubæ effigies mutata in hastam est, Olympiade centesima octava, Urbis anno trecentesimo nonagesimo octavo. Brevissimum, quo cernerentur, spatium septem dierum annotatum est : longissimum, octoginta.