Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/14

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
iv
PRÆFATIO.


continuimus. Primum volumen jam typis est editum, secundum intra paucos menses edendum.

In Conventibus tam apud Colbertum quàm apud Cancellarium Daguesseau habitis, convenerat inter Eruditos præmittenda esse Collectioni ea prorsus omnia, quæ perfectam Gallorum, ante Francorum in Gallias adventum, cognitionem nobis dare possent. Hinc censebat Cangius Historiæ à Scipione Dupleix conscriptæ primam partem iterum edendam, prius Latinitate donatam. Verum quantumvis accurata ea pars videatur Cangio, non certè digna est cui tantus honor habeatur : prætereà, ut optimè notat Abbas Gallois, non hic condenda Historia, sed ea colligenda instrumenta, quibus Historia condi possit. Inde initium ducemus. Excerpetur itaque è Latinis et Græcis scriptoribus quidquid de Gallis dixerint : Græca Græcè cudentur cum interpretatione Latina. Hac ratione omittentur quæ sunt ab recentioribus tractata de Gallorum origine, legibus, institutis, etc. at si quid habent, uti sanè habent, quod veterum scriptorum verbis lucem afferat, hoc imis paginis annotabitur. Locum sibi vindicant in priori hac parte Cæsaris de bello Gallico Commentaria : eorum verò interpretationem Græcè à Planude factam, non videmus quorsum Cangius censuerit edendam simul cum Commentatoribus à Jungermano editis, et aliis ab ipso non visis. Quibus ducti rationibus hac in re Cangio non assentimur, dicere supervacaneum est ; ipsæ per se patent.

In eam partem quæ veteres Gallos spectat, si Cangium et