Jump to content

Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/15

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
v
PRÆFATIO.


Abbatem des Thuilleries audimus, referenda essent vetera eorum monumenta, Obelisci, Aquæductus, Amphitheatra, Arcus triumphales, Balnea, Sepulcra, Inscriptiones, Nummi. Quod quidem eo facilius esset quod hæc pleraque jam collecta et in æs affabrè incisa repræsentent Antiquitates a D. Bernardo de Montfaucon editæ. Verùm cùm pars esse videantur Historiæ Provinciarum, in quibus reperiuntur, ea ad Acta Historiæ singularis amandamus. Primi voluminis fronti præfigetur Tabula Geographica, Galliarum Cisalpinæ et Transalpinæ, prout à veteribus Scriptoribus et Geographis describuntur. E Tabula Peutingeriana pars Galliam continens scalpetur, et suo loco collocabitur. Volumen claudent quatuor Indices : primus urbium, locorum et populorum nomina continebit ; secundus urbium nomina Gallica et Latina repræsentabit ; tertius hominum nominibus, quartus rebus ipsis inserviet. Non deerunt notæ criticæ, ubi res postulabit. In marginibus, quantum fieri poterit, anni annotabuntur, quibus gesta sunt ea quæ narrantur. In computandis annis ab Roma condita, non Varronis cum Petavio, sed Verrii Flacci Fastorum Capitolinorum Auctoris calculum cum Sigonio sequimur. Quæ quidem sententiæ unico anno discrepant, adeo ut qui Varronianam numerandi rationem adhibent, Romam à Gallis captam, dicant anno ab Urbe condita 364 : qui verò Flaccum sequuntur, hanc Romæ expugnationem ad annum præcedentem retrahant. In hac Præfatione multa ad Gallos spectantia tractabuntur, quorum argumentum infra proferetur. Præfationem sub-