pars erat Romani Imperii, et quia nonnisi de Gallia à se subacta mentionem facit. Celticam, eodem Cæsare teste, ab Aquitania Garumna flumen, à Belgica Matrona et Sequana dividit. Celtica initium capit à flumine Rhodano ; continetur Garumna flumine, Oceano, finibus Belgarum ; attingit etiam à Sequanis et Helvetiis flumen Rhenum. Belgica ab extremis Celticæ finibus oritur, id est à Sequana et Matrona, pertinetque ad inferiorem partem Rheni. Aquitania à Garumna flumine ad Pyrenæos montes et eam partem Oceani, quæ ad Hispaniam pertinet, spectat. Quod reliquum usque ad, Alpes erat, Galliæ Narbonensi cedebat.
Secunda divisio. IV. Provinciæ, Belgica, Celtica, Aquitanica, Narbonensis.Augustus Galliam in quatuor partes divisit, videlicet Belgicam, Celticam seu Lugdunensem, Aquitanicam atque Narbonensem : et ut his partibus quamdam daret æqualitatem, Celticæ quatuordecim Nationes dempsit quas Aquitaniæ adscripsit, adjectis Belgicæ Sequanis et Helvetiis. Hanc divisionem, cujus primus meminit Strabo, secuti sunt Plinius et Ptolemæus. Mirum sanè Pomponium Melam, qui procul dubio Augusto posterior erat, eam secutum non fuisse.
Tertia divisio. Hist. l. I. pag. 427. VI. Provinciæ. Utraque Germania.Tacitus, dum res narrat sub Othone Imperatore gestas, duas memorat Germanias. Alii has duas provincias paulò post Augustum à Belgica distractas putant : alii ad Neronis regnum istam distractionem referunt.
Aliæ divisio.Quo tempore factæ sint aliæ divisiones, accurate notatu difficile est : illas paulatim sub diversis Imperatoribus factas putamus, adeo ut Honorii tempore Provinciarum numerus in septemdecim crevisset. Vopiscus, qui ante finem sæculi
|
|