Jump to content

Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/26

E Wikisource
Haec pagina emendata est
xvj
PRÆFATIO.


puli Romani, quod circa an. 370 composuit, primus memorat Aquitaniam II, dum quatuordecimXIV. Provinciæ. enumerat Galliarum Provincias. Hanc recensionem videsis pag. 564 hujus Voluminis.

Ammianus Marcellinus[1], qui post Rufum scribebat, duodecim tantùm Provincias exhibet, omissis Alpibus Maritimis et Aquitania II. In ejus excusationem dici non potest, ejus verba, dum Galliarum Provincias recenset, ad annum, quo Julianus in Gallias venit, esse referenda : præterquàm quòd enim Alpes Maritimæ jam anno 355 Provinciam constituebant, loqui videtur de tempore quo scribebat : Nunc, inquit, numerantur Provinciæ per omnem ambitum Galliarum. Ingenuè fatendum est Ammiani diligentiam hic desiderari : nam inter alia quæ peccat, Bituricensem urbem, quæ ad Aquitaniam primam pertinebat, Lugdunensi primæ attribuit ; Aventicum, quæ urbs in Sequanis erat, Graiis Alpibus adscribit ; et in Narbonensi Elusam collocat, quæ Novempopulaniæ erat Metropolis.

Narbonensis II.Aquileiense Concilium anno 381 habitum, Narbonensem II primùm memorat. Hanc provinciam imperante Gratiano factam fuisse arbitratur Petrus de Marca (de Primatu Lugdun. pag. 158). Sub ejusdem quoque Imperatoris principatu LugdunensisLugdunensis III. et IV. III et Lugdunensis IV Provinciarum nomine donatæ creduntur. Si quatuordecim Provinciis, quarum meminit Sextus Rufus, tres modò memoratas adjeceris, habebis numerum septemdecimXVII. Provinciæ. Provinciarum, quas repræsentant Notitia a Sirmondo edita, et Notitia Imperii Romani. Primam Notitiam, integram edidimus[2], alterius partem tantùm dedimus.

Exeunte
  1. Lib. 15. cap. 11. p. 546.
  2. Pagg. 123. et 125.