Notitia Galliarum supra memorata, quæ, imperante Honorio, facta putatur, nobis aliam suppeditat Galliarum divisionem, nimirum in Gallicanas Provincias et in Septem ProvinciasVII. Provinciæ.. De harum septem Provinciarum nomine nulla subest difficultas, siquidem in ipsa nominantur notitia : ex sunt, Viennensis, duæ Aquitaniæ, Novempopulania, duæ Narbonenses et Alpes Maritimæ. Eædem sunt, ut patet, atque Quinque Provinciæ, excepto quod Aquitania et Narbonensis in duas Provincias sunt ambæ separatæ. Hanc divisionem agnoscit Zosimus Papa in Epistola quam anno 417 scripsit universis Episcopis per Gallias et Septem Provincias constitutis. Honorius Imperator in Constitutione, quam anno 418[1] Agricolæ Præfecto prætorio Galliarum inscribit, Septem Provincias Arelatem quotannis convenire jubet : eas quidem in universum nominat : duas vero tantum nominatim memorat, Novempopulaniam et Aquitaniam II. Romani Imperii Notitia, quæ Valentiniani III principatui tribuitur, septem Provinciarum mentionem facit, sed ibi mendum esse existimatur, legendumque XVII Provinciarum. In eadem Notitia[2] memoratur Rationalis summarum Quinque Provinciarum, item[3] Rationalis rei privatæ per Quinque Provincias. Verùm cur quinque tantum nominantur Provinciæ, cum jam septem institutæ fuissent Honorii tempore ? Suspicantur Auctores novæ Historiæ Occitaniæ (Tom. I. pag. 628.) Romanos, cùm jam Visigothi dua- |
Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/28
Appearance
Haec pagina emendata est
xviij
PRÆFATIO.